Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, amen. Rodulphus serenissimus rex. Maximus regni nostri creditur status summumque et nominis et honoris nostri dignoscitur decus, si in restaurandis augmentandisque dei ecclesiis plurimum operam demus. Unde notum sit omnibus evi presentis hominibus et futuri temporis fidelibus, qualiter Agildrudis regine coniugis nostre amantissime fratrisque nostri Burghardi Lugdunensis ecclesie archiepiscopi nec non Hugonis venerandi Geneuensis ecclesie episcopi peticionibus consencientes, devotis edam Hugonis Sedunensis ecclesie episcopi serviciis semper fideliter nobis impensis talionis vicem reddere cupientes, comitatum Vallensem integriter cum omnibus eius utilitatibus, que iuste et legaliter ex antiquis seu edam modernis constitucionibus ad <ecclesie> comitatum appendere videntur et sicut usque modo nostro patrisque nostri concessu fideles nostri vestiti fuerant, sancte Marie <sanctoque Theodolo> Sedunensi, <cuius tamen studio primum ecclesie acquisitus erat,> donavimus Hugonemque eiusdem loci presentem episcopum potestativum ad habendum fecimus eiusque posteris ad linquendum, eo tamen tenore, ut alienandi ab ecclesia dei sancteque Marie non habeant potestatem. Hec autem ut a nobis facta credantur et nunquam a nobis seu posteris nostris frangantur, manu nostra corroborari et sigillo nostro iussimus insigniri.

Signum Rodulphi (M.) regis invictissimi.

Actum Curlefin anno incamacionis domini DCCCCXCVIIII, regni vero Rodolphi regis sexto; feliciter amen.