Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individuae trinitatis. Rodulfus divina favente clementia regni tenens gubernacula. Maximus regni nostri status summumque et nominis et honoris nostri creditur decus, si iustis fidelium nostrorum peticionibus aurem assensionis nos accommodare non pigeat. Unde notum sit omnibus evi presentis hominibus et futuri temporis fidelibus, qualiter ob canonicorum Romanensi in monasterio sitorum postulationes preceptali auctoritate omnia, que loco eidem presenti hoc temporis sub cursu data seu reddita videntur seu in posterum danda vel reddenda destinabuntur, perpetue stabilitatis firmitate roboravimus. Quicumque autem hoc nostri regalis imperii preceptum infrangere temptaverit, iram dei incurrat, centum auri purissimi libras conpositurus, medium canonicis mediumque camere nostrae, voti tamen sui incompos ipse remaneat. Haec autem ut cercius a nobis facta credantur et nunquam a posteris nostris infrangantur, manu nostra roboravimus et sigilli nostri inpressione tussimus insigniri.

Signum domni Rodulfi regis nobilissimi.

Ego Paldulfus cancellarius recognovi.

Actum Romanis anno incarnationis dominice DCCCCXCVIIII, indictione XII, regni Rudolfi regis VI.