Datierung: 999 01 03
Ausstellungsort: Saint-Maurice
In nomine dei eterni. Rodulfus rex. Omnium fidelium nostrorum noscat universitas, quod noster fidelis Truto filius Martini de Columbario suppliciter postulavit, ut de terra sancti Mauricii, que iacet in Uerneto, sub redibicione census aliquod scriptum concederemus; quod et fecimus. Finit ipsa terra ex una parte in Rodanum, ex secunda in Uosdesiam, de tercia in inarabiles terras, de quarta vero parte est de ipsa terra, quam Adegarius tenet in censu. Quam Trutoni ac suis heredibus damus hac racione, ut, dum vixerint, teneant et possideant per consensum fratris nostri Burchardi archiepiscopi atque Agauni abbacie prepositi et eius canonicorum, reddentes in festivitate sancti Mauricii per singulos annos tres solidos bone monete, et sic secure teneant terram predictam, quam illi Trutoni dedimus et suis heredibus.
Adalbertus almi Mauricii decanus consensit et firmavit. Vuinemarus presbiter et canonicus firmavit. Cristanus. Bernardus presbiter et canonicus firmavit. Bouo clericus et canonicus firmavit. Sicardus clericus et canonicus firmavit.
Anselmus hoc scriptum complevit anno incarnacionis domini nongentissimo nono; acta in Agauno III non. ian.