Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Ruodolfus divina favente clementia regni tenens gubernacula potenter. Preclarius et laudabilius iocundiusque nichil esse omnino nostro conprobatur iudicio, quam si regnum nostrum tali sub regimine disponatur, ut in his, que iusta sunt et honesta, una maiorum concordia sit et minorum. Unde certius innotescere volumus omnibus sanctae aecclesiae filiis, aevi presentis hominibus et futuri temporis fidelibus, qualiter Otelonis Cluniacensis monasterii abbatis religiosissimi fratrumque inibi iugiter in dei sanctorumque Petri et Pauli apostolorum servitio desudantium petitionibus animo sat libero libentique consentientes scripta et dationes regum temporis antiquitate nos precedentium, quantum nostro iuri regnoque ubivis partium attinere videtur, renovare perpetualiterque firmare curavimus, quod, uti talibus et tantis et tam preclaris personis vota assensionis exibere decet regiae dignitatis agere, non piguit agere auctoritatem. Concedimus enim loco prefato omnibus virtutum monilibus decenter adornato villas his nominibus assignatas Lugdunensique in comitatu sitas: Tusciacum scilicet et Ambariacum cum Sauiniaco et Boliniaco, cum hereditate a Vuidone archiepiscopo eisdem donata, villaque Cauariaco cum super posita sancti Iohannis aecclesia, villaque Romana cum aecclesia super posita; Forensi quoque in comitatu sancti Victoris basilicam, Artedunum villas et Poliacum cum super constructis sibi aecclesiis; in Uienensi autem comitatu Taberniacum, Causellam, Bracostum, Medonem, Insulam inter binas has aquas Bulbarum et Carusium cum aecclesiis eis super instructis, capellam quoque de Candiaco cum hereditate Ratburni, quantum eius concessu ad prefatum locum pervenit, seu quicquid in Girliaco iuri prenominatorum participat fratrum. Haec igitur omnia tam in capellis quam casis casalibus terris vineis campis pratis pascuis silvis salictis sationibus aquis aquarumque decursibus molendinis piscariis montibus vallibus alpibus planitiebus servis ancillisque nec minus et omnibus, quae dici nominari possunt aut excogitari, ad predicta loca pertinentibus, presentialiter habitis et in futuro adquirendis, sint in iure coenobii eiusdem et abbatis nunc temporis ibidem presidentis eiusque successorum ad communem utilitatem fratrum ibi pro tempore deo servientium iure quieto ac absque alicuius contradictione seu inpugnatione. Quam nostram donationem, si quis infrangere aut violare voluerit, infernales sentiat poenas, centum auri purissimi libras camerae nostrae persoluturus. Quod ut verius a nobis factum credatur et numquam a posteris nostris infrangatur, manus propriae scriptis roboravimus et sigillo nostro iussimus insigniri.

Signum domni Ruodolfi (M.) regis nobilissimi.

Ego Paldolfus cancellarius advicem Burchardi archiepiscopi et archicancellarii recognovi.