In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus divina pietate rex. Dum igitur nobis rite famulantibus aliquid preceptali auctoritate conferimus, eos procul dubio nobis fideliores fore credimus idque non tantum animae, verum nostri regni statui omnino prodesse minime ambigimus. Quocirca omnium nostrorum tam presencium quam futurorum comperiat industria fidelium, qualiter Anselmus nostram supplex clemenciam est aggressus postulans, quo ei suisque heredibus concederemus quandam terram, hoc est unum mansum in Periola situm cum suis pertinenciis atque unam vineam in Lustriaco coniacentem, scilicet quam laborat Constabilis, et quicquid habetur inter pinum et amabilem fontanam seu canalem et in Badesi campos cum silva. Cuius peticionibus aures accommodantes prout iuste ac legaliter possumus donamus tam ipsi quam eius heredibus supra scriptam terram infra comitatum coniacentem, hac videlicet racione, ut omni tempore sit ei licitum aut cui ipse ad habendum ipsam terram permiserit, faciendi de ea secundum quod decreverit animus. Si quis vero, quod futurum minime credimus, predictum Anselmum aut eius heredes de iam nominata terra molestaverit, sciat se compositurum centum libras optimi auri, medietatem videlicet ipsi Anselmo aut eius heredibus et medietatem kamerae nostrae. Verum ut hoc credatur cercius ac imposterum maneat firmius, presens preceptum firmavimus nostroque sigillo insigniri iussimus.
Signum preclari ac serenissimi regis Rodulfi. (MF.) (SI.D.)
Amizo cancellarius advicem domni Anselmi archicancellarii hoc scripsit preceptum anno dominicae incarnacionis nongentesimo nonagesimo VII, regni vero regis Rodulfi quarto, indicione autem V; acta in Agauno; feliciter.