Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Gratia dei Rodulphus humilis rex. Iustis domni imperatoris augusti videlicet Ottonis ammonitionibus animum commisimus, ut expulsis scelerum tenebris ad veram lucem, que Christus est, pervenire possimus. Quocirca nos opportet ecclesiasticam providere indigendam atque tanti imperatoris ammonitionem perpendere et, queque prisci parentes nostri iniuste abstulerunt, iuste et legaliter prout possumus restituamus. Est enim fiscus Lausannensis in comitatu Valdense qui vocatur Vmbra, pertinens ad eumdem episcopatum. Hunc immerito tulerunt Bosoni episcopo, quem reddimus deo et eius genitrici beate Marie virgini cum suis omnibus adiacentiis et pertinentiis, cum campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus montibus et planiciebus, cum exhibitionibus et redibitionibus seu cum hiis omnibus, que ad prelibatum fiscum aspiciunt vel aspicere debent huius nostri inscriptione precepti. Per hoc itaque nostre auctoritatis preceptum et per tantam charissimi imperatoris ammonitionem interdicimus, ut nullus dux marchio comes vicecomes sculdascio vel quelibet magna, parva atque summissa persona sanctam ecclesiam Lausannensem sive eius presulem de hiis omnibus predictis in aliquo inquietare presumat. Quod si quislibet presumpserit, non evindicet quod repetit, sed insuper sit culpabilis et impleturus auri obrizi libras centum nonaginta novem; medietas camere nostre inferatur et medietas quibus fuerit illata iniuria; insuper angelorum maledicionibus intentus et clavigeri Petri sive nobilissimi auctoris Pauli seu omnium apostolorum vinculis illaqueatus marthyrumque confessorum virginum anathemathe perpetuo dampnatus infernali cremetur incendio. Ut autem huius nostre donationis preceptum inviolabile perseveret, sigillo nostri nominis insigniri iussimus.

Signum domini et serenissimi regis Rodulphi.

Anselmus domini regis cancellarius hoc preceptum recognovit anno incarnationis domini noningentesimo nonagesimo septimo, regni vero domini Rodulphi regis quarto; acta in Agauno sexto idus februarii.