Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei summi. Rodulphus gratia dei eiusque misericordia rex, sub cuius regimine Agauni abbacia fore dignoscitur, nec non et Anselmus illius mercede omnium minimus et humilis prepositus. Omnibus sancte Agauni ecclesie filiis notum esse cupimus nostram adiisse presenciam quendam militem ecclesie supra dicte abbacie Anseimo commisse nomine scilicet Balfredum suppliciter postulantem, ut sibi concederemus per prestarie firmitatem res quasdam ecclesie prefate, sitas in comitatu Ualdensi: in villa Uualmarengi quatuor mansa, et ecclesiam beatissimorum martirum Mauricii et Medardi dicatam in villa que dicitur Morlingis. Quorum peticionibus annuentes concessimus illi et uxori sue Willerme atque uni heredum suorum omnem medietatem de decimis ipsius ecclesie, dotes vero et oblaciones integras, seu edam boscum Mustiosa vocatum et res, quas idem Balfredus et uxor eius dederunt deo et sancto Mauricio in villa Mons vocata, hoc est quitquid in ipsis finibus illis advenire debent, ea racione, ut, quamdiu aliquis eorum vixerit, possideat eas constituendo et edificando usumque fructuum percipiendo, persolventes singulis annis preposito Agauni ecclesie solidos octo die festi ipsius beatissimi martiris Mauricii. Si autem aliquando quisquam eorum de censu neglegenter egerit, infra unum mensem emendare festinet et sic secure possideat, quod sibi dum advixerit concessum est. Quod si aliquis successorum nostrorum decretum hoc annullare voluerit, nequaquam illud, quod audacter aggressus est, usurpare audeat, sed se culpabilem sciens fateatur. Hoc testamentum nostra auctoritate ratum et firma corroboracione solidatum ……………….. itemque Ansegisi de Monticello qui testes fuerunt et firmaverunt. Vualdricus testis firmavit. Anslagus de eodem Monticello testis firmavit. Manno testis firmavit. Asthestus testis firmavit. Anslagus de Anslingo testis firmavit.

Notarius scriptor scriptum complevit amatum

Belfredo cessum iuxta racione locatum

anno incarnacionis dominice DCCCCLXXXXVI, anno vero regni Rodulphi IIII; acta in Agauno die festo sancti Mauricii confessoris Christi.