In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus aeterni iudicis miseri cordia rex. Dum in primordio cristianae religionis constituti sunt reges, aecclesiam sollicitudinem curamque pontificum deo famulantium considerantes augmentando terrarum donis pontificatus quamplures ad summam duxerunt dignitatem. Nos quidem exempla priorum perpendentes ac molem nostrorum peccaminum, ne ira districti iudicidis pavidi damnemur, archiepiscopatum Hyberinis incursionibus penitus depopulatum, quem Amizo prout vires appetunt ordinatum vestite, comitatu donamus hac huius nostri auctoritate precepti. Hunc autem iuste et legaliter esse datum firmamus, ut, sicut predictorum malignae incursionis sepissimo decidit furore, ita nostri iuvaminis sublevetur honore. Hoc autem omni consideratione cordi committimus dominumque Christum Iesum fixis genibus imploramus, quo his peractis ad caelestis patriae valeamus deportari regnum, ac propter hoc sanctae dei aecclesiae Darentasiensi integrum conferimus comitatum, quo beatissimorum apostolorum principis interventu non deficiamur aeternae felicitatis beatitudine coloni. Affirmatione namque huius nostri precepti atque valida descriptionis institutione iam dictum comitatum deo deferimus, ut in omnibus eandem ipse predictus archiepiscopatus potestatem habeat regimine suae ordinationis suo cunctis temporibus episcopo conmittere. Quicumque igitur istius nostrae donationis seriem temerario [ausu] temtare presumserit, omnibus dei maledictionibus subiaceat sanctorumque omnium apostolorum nodis et nexibus irretitus anathemate perpetuo [damnetur et haec nostra] auctoritas firma stabilisque maneat semper; insuperque senciat se compositurum centum libras obtimi auri, medietatem kamerae nostrae et medietatem predicto archiepiscopo vel successoribus suis. Verum ut hoc credatur melius, presens preceptum firmavimus nostroque sigillo insigniri iussimus.
☧ Signum domni serenissimi regis Rodulfi. (MF.) (SI.)
Anselmus regius cancellarius hoc scripsit preceptum anno domini incarnacionis nongentesimo nonagesimo VI, indicione vero X, regni autem regis Rodulfi III; actum in Agauno; feliciter.