Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus rex. Maximum regni nostri augere credimus monimentum, si concessionis nostrae munificentia sacris sanctae aecclesiae aedibus aliquid concedimus atque aecclesiasticam indigentiam nostrae opis propensius fugamus auxilio, plurimum nobis ad aeternam beatitudinem regnique nostri stabilitatem prodesse confidimus et id commodum procul dubio credimus. Omnium itaque fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum celsitudo comperiat, quoniam venerabilis archiepiscopus Lugdunensis Burchardus, qui est Agaunensis abbatiae prepositus, nostrum adiens prospectum rogavit suppliciter, ut pro anima serenissimi patris nostri regis Chuonradi, sicut idem distribuerat, Pulliacum villam canonicis in eadem abbatia deo famulantibus per preceptum concederemus; quod imno dicto iussimus adnotare et in iam dicta villa, quae dare potuimus iuste et legaliter, cum suis omnibus appendiciis regia et preceptali auctoritate sancto Mauricio suaeque legioni ac canonicis aeternaliter distributa corroborando confirmavimus. Ut autem nemo futuris temporibus immutare possit ullo modo, hoc preceptum erga ipsam aecclesiam et canonicos pro divinae remunerationis amore et animae patris nostri redemptione mente quidem fieri collegimus. Insuper eciam ut aeternam sibi vigoris firmitatem defendat et a coetu sanctae dei aecclesiae inviolabiliter conservetur hoc donativum summae pietatis gratia peractum, hanc preceptalem fieri precepimus scripturam et manu propria corroboravimus, hoc edam addens, ut quicumque inviolabiliter conservare studuerit, benedictionem et gratiam consequi mereatur. Si quis autem in peius mutare temtaverit, divinum incurrat periculum in die iudicii et a Christo alienus habeatur.

Signum serenissimi atque preclari regis (MF.) Rodulfi.

☧Anselmus almi Mauricii et domni regis cancellarius huius precepti notas implevit anno incarnationis domini DCCCCLXXXXIII, regni vero domni regis primo; acta in Siaco pridie KL. aprilis; in dei nomine feliciter.