Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei aeterni. Rudulfus rex. Si locis sanctorum more precedentium regum catholicorum aliquid compendii, unde vita inibi deo famulantium sustentetur, conferre studemus, non solum in hac vita diucius cum prosperitate regnaturos, verum in perhenni a deo recompensationem recipere confidimus. Quocirca noverit sancte dei ecclesie nostrorumque fidelium universitas presentium scilicet hac futurorum, quia venerabilis abbas Haimoinus de monasterio sancti Andree apostoli in civitate Vigenna siti cum monachis sibi commissis ante presentiam nostram preceptum patris nostri deferens postulavit, ut res, que in ipso ad prefatum monasterium a se iam dudum restauratum delegate erant, pro anime matris nostre Mathildis regine remedio ac sue nostre auctoritatis precepto ad sustentationem deo ibi servientium corroborare dignaremur. Sunt autem res ipse in pago Vigenni site, in villa Vitrosco aecclesia cum appendiciis suis et quicquid in ipsa villa vel in Arelo pater noster et mater nostra de Teudovuino adquisierunt et in Arcas mansum unum et in Masiano colonica una. Nos vero non solum in hoc ei assensum prebentes, set insuper per consilium dilecte coniugis nostre Agildrudis regine ac fratris nostri Purchardi Luctunensis archiepiscopi quandam villam Crisinciacus nominatam cum familiis utriusque sexus et etatis et rebus omnibus ad ipsam respicientibus, que ex multo tempore de prefato monasterio ablata fuit, pro remedio anime patris nostri, sicut ipse in fine obitus sui reddidid, sancto Andree sanctoque Maximo reddimus et concedimus et per hoc nostre auctoritatis preceptum sanccimus, ut deinceps nullus dux marchio comes vel quelibet grandis aut parva regni nostri persona de supra nominatis rebus nullum theloneum vel aliquam functionem exigere presumat, sed ad subsidia monachorum in prelibato monasterio deo servientium, omnium hominum inquietudine remota, cuncto permaneant tempore. Si quis autem huius nostri precepti violator extiterit, sciat se compositurum auri optimi libras XXX, medietatem camere palatii nostri et medietatem monachis supra dictis. Ut autem verius a nobis factum credatur et ab omnibus diligentius succedentibus temporibus observetur, manus illud nostre subscriptione roborantes sigilli nostri impressione adnotari iussimus. Et ad confirmationem prelibatam confirmandam addimus aecclesiam de Masclatis cum appendiciis suis ad predictorum monachorum subsidia.

Signum domni Ruodulfi nobilissimi regis. (M.)

Paldoifus cancellarius recognovi.

Data II idus ianuarii anno incarnationis domini DCCCCXCIIII, indictione V, anno vero domni Rodulfi regis primo; actum Vigenne; in dei nomine feliciter amen.