Datierung: 910 (911?) 04 14
Ausstellungsort: Saint-Maurice
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus ordinante divina pietate serenissimus rex. Quicquid iuste et legaliter secundum priscum testamentum cognoscimus actum, nostra regia auctoritas satis confirmare et corroborare convalescit. Idcirco notum esse volumus omnibus nostris fidelibus praesentibus atque futuris, qualiter Hugo et Vvarnerius, nepos illius ac fidelis noster, adierunt nos humiliter deprecantes, ut huiusmodi precariam, quam habebant de fratribus coenobii sancti Mauricii, nostra auctoritas confirmaret. Quapropter volumus atque firmiter per hanc nostram auctoritatem decernimus, ut dictus Hugo dictam villam, videlicet Prihoiam, sub constituto censu quiete semper possideat et dictus Vvarnerius heres suus, fidelis noster, post illius discessum sub constituta precaria similiter habeat. Ut autem a nobis hoc factum firmius credatur et ab omnibus futuris temporibus observetur, manu propria hanc auctoritatem firmavimus et de anulo nostro consignare iussimus.
Signum Rodulfi (M.) regis piissimi.
Ego Ieronymus protocancellarius recognovi et subscripsi.
Data XVIII kalendas maii anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCX, regnante domno nostro Rodulfo rege anno XXIIII; actum Acauno monasterio; in dei nomine feliciter amen.

