In nomine sancte et individue trinitatis. Rodulfus annuente divino munere rex serenissimus. Si iustis postulacionibus servorum dei aurem nostre serenitatis accomodaverimus, procul dubio hoc nobis hic et in eterna retribucione profuturum esse credimus. Idcirco notum esse volumus omnium nostrorum prudencie tam presencium quam futurorum, qualiter venerabiles fratres ex monasterio Agaunensi videlicet martyrum Theobeorum Mauritii sociorumque eius adierunt nostram clemenciam postulantes humiliter, ut eorum necessitatibus subveniremus et nostra auctoritate corroboraremus, <quod institutum est per gloriosissimos antecessores nostros videlicet Lotharium, Ludouicum et Karolum secundum decreta sancti Sigismundi regis et martyris>. Volumus enim atque per hoc nostre auctoritatis privilegium decernimus, ut <res, que ad fratrum stipendia iuste pertinere videntur, abbas ipsius loci nullo modo presumat alicui in beneficium dare, ne incurrat maledictiones, quas rogatu Althei episcopi Eugenius papa Romanus in ecclesia sancti Petri apostoli indidit et in basilica sancti Pauli die natali eorumdem>.