In nomine domini nostri Iesu Christi. Cum resedisset domnus et gloriosissimus Ruodulfus rex ob utilitate regni gubernacula peragens, venit in Corciaco villam ad multorum causas audiendas vel finiendas, secundum quod regie decet dignitata. Ibique venit domnus et venerabilis Boso misericordia dei humilis Lausannensis ecclesie presul, proclamavit se in presencia regia, quod foreste, quod est in pago Lausannense, usum habeat potestas sancte Marie ad porcos saginandos, et ad ecclesias dei et ad mansiones et ad omne opus servile quicquid facere voluerit sane potestatem habeat faciendi, quia pascionaticum nec silvaticum debet ad regiam potestatem persolvere. Audivit domnus rex illam rationem, missos suos direxit nomine Vuarimberto et Vvltpotone, Venatione, Tutone, Arberz, Tuzone et ceteros ministrales, quod venissent in Lustraco villam et ibi fuissent et inde diligenter inquisissent, sicut mos est antiqua. Quadam die venerunt missi domni regis in Lustraco villam superius nominati et alii plures boni homines et inquirebant diligenter. Stetit domnus Boso presul in antea in ipso placito et dixit de illa silva sicut aqua que vocant Fontem Maurone usque in foreste Uennas, quod plus per legem domnus Boso episcopus et successores eius et canonici sancte Marie et servi sancte debent habere potestatem quicquid exinde facere voluerint quam ad partem domni regis impendere. Dixerunt ipsi venatores et supersilvatores, senes et iuveni, quod domnus episcopus veritatem dicebat et se in omnibus recrediderunt et vuerpierunt. Nuper venit domnus episcopus alia vice in Orciaco villam ante presentiam domni regis; deprecaturus est mercedem domni regis, ut legale iudicium concedere dignetur; quod ipse domnus rex deprecationem illius clementer concessit. Tunc iussit ad illum iudicium dei Emiconem suum venatorem ire, qui illum iudicium fecisset et diligenter inquisisset, quod ita et feci. Venerunt in Domno Martino villam et alii plures boni homines et illam silvam circuierunt et ibi unum servum nomine Arulfum ad iudicium dei, hoc est ad ferrum calidum, iactaverunt, quod de illa silva sancto Martino domnus Boso episcopus et successores eius et canonici sancte Marie et servi sancte Marie deberent ecclesias construere et mansiones facere et porcos saginare et alios porcos non debere colligere et nullum alium servicium regi persolvere, et liberavit eum deus et illi se recrediderunt et custodierunt illum illi silvatores usque ad tercium diem. Tercia vero die venerunt et dissigillaverunt illam manum et invenerunt eam salvam et illesam.
Emico presens fuit. Sierdus presens fuit. Ebbo presens fuit. Albuuicus presens fuit. Oso presens fuit. Abel presens fuit. Emico presens fuit. Fredoelus presens fuit. Natalis presens fuit. Adalbertus presens fuit. Amalgarius presens fuit. Natalis presens fuit.
Ego in dei nomine Saturninus acsi indignus presbiter sive cancellarius hoc iudicium dei scripsi et datavi die lunis, XV kl. aug. anno XX regnante domno nostro Ruodulfo rege.