Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: 899 05 14
Ausstellungsort: Lausanne

In nomine sancte et individue trinitatis. Ruodulfus divina annuente gratia serenissimus rex. Si servorum dei iustis peticionibus aurem nostram accommodavimus, procul dubio ad presentis vite fastigium hoc nobis prodesse credimus, ad futurum premium potius nos hoc adiuvare nullo modo dubitamus. Idcirco noverit omnium nostrorum fidelium sollercia tam presentium quam futurorum, qualiter venerabilis vir Boso videlicet Lausannensis ecclesie episcopus adiit nostram celsitudinem petens auctoritatem predicte sue ecclesie nostra confirmari auctoritate atque corroborari. Quod nos quidem utile cognoscentes digne illius peticioni minime tardavimus nostrum prebere assensum. Proinde volumus ac firmissime decernimus, quatinus iam prefata ecclesia vel presentes eius rectores vel adfuturi rectores huiusmodi res, quas nostri fideles ipsi Lausannensi ecclesie per instrumenta cartarum contulerunt pro animarum suarum remedio, quiete presenti ac futuro tempore possideat, hoc est quod bone memorie Rainolfus ibi contulit, id est ad ecclesiam sancti Prothasii cum suis omnibus appendiciis, vel quod ipsa ecclesia de Uoldegiso fideli nostro in Campanias vel Grauatis villa acquisivit; hoc etiam quod fidelis noster Manasses ibi largitus est, videlicet Mustiniacum villam cum suis omnibus appendiciis; hoc etiam quod et Galindus comes fidelis noster ibi dedit, V videlicet mansa in Runingis villa. Hec omnia, sicut memoratum habemus, et eo modo, quo ipsi memorati nostri fideles ipsas res ad ipsam ecclesiam, Lausannensem videlicet, contulerunt, permaneant et gubernatores ipsius ecclesie in stipendiis fratrum regant et gubernent atque nullo illis contradicente eternaliter possideant. Ut autem hec nostra auctoritas inviolabilis perpetualiter maneat et in dei nomine tocius firmitatis vigorem obtineat, manu propria eam firmavimus et anuli inpressione consignari iussimus.

Hieronimus notarius advicem Uualtarii episcopi et archicancellarii recognovi.

Data pridie idus mai., Christo propicio Ruodulfi piissimi regis anno XII, indictione VI; actum Lausanne castro; in dei nomine amen.