Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: 896 (?) 08 05
Ausstellungsort: Lausanne

In nomine sancte et individue trinitatis. Ruodulphus favente divino munimine serenissimus rex. Si servorum dei iustis postulationibus aurem nostre serenitatis libenter accommodaverimus et eorum ecclesiis dignis muneribus acquieverimus, non solum in hoc nostram regalem exercemus dignitatem, verum etiam profuturum hoc nobis credimus certissime ad utriusque vite felicitatem. Quapropter omnium nostrorum fidelium solercie sit notum videlicet presentium et futurorum, qualiter venerabilis Boso sancte Lausannensis ecclesie episcopus adiit nostram excellenciam postulans ecclesiam sibi commissam pristino honore funditus privatam ac in multis annichilatam; quod ita et per eum et per nonnullos verum esse repperimus. In qua ergo relatione salubriter monens ac devote postulans sugessit nobis pro beatissime virginis Marie genitricis nostri redemptoris amore commisse sibi predicte ecclesie subvenire; quod, quodammodo rationabiliter possimus, denegare minime audemus. Concedimus huic itaque ecclesie prefate Lausannensi interveniente suo pastore, iam dicto venerabili viro videlicet Bosone, quicquid ad forum civitatis ipsius LausannensisValdensi, hoc est in fredis, in theoloneis, in forathicis, in cunctis exhibitionibus, in omnibus vicelicet, que ad ius comitis pertinere videbantur, et infra civitatem et extra, omnis pastori illius civitatis sit potestas et absque ulla alterius porcione rectoresque iam prelibate ecclesie perpetuo hiis supra dictis rebus fruantur munimine. Ut autem nostre preceptionis auctoritas firmius credatur et ab omnibus credentius inviolabiliter observetur, manu propria eam subtus firmavimus et anuli nostri signo subtus mandavimus assignari.

Hieronimus notarius advicem Vvaltharii episcopi et archicancellarii recognovi.

Data nonas augusti Christo propicio Ruoduophi piissimi regis IX anno, indicione septima; actum Lausannensi castro; in dei nomine feliciter amen.