In nomine sancte et individue trinitatis. Ruodulfus divina annuente clementia serenissimus rex. Mos regalis celsitudinis est fideles regni sui muneribus opimis et ingentibus beneficiis honorari atque sublimari. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum sollercia presentium videlicet et futurorum, qualiter nos adiit quidam noster fidelis nomine Aymo sacerdos venerabilis petens nostram excellentiam, ut, sicut aliis fidelibus nostri regni, illi etiam aliquas res de nostro proprio iuxta morem regium; quod libenter fecimus. Denique illius dicti Aymonis servitii iugis reminiscentes donamus ei postulatas res, videlicet mansos II de comitatu Uualdense in ipso comitatu in villa que dicitur Modernaco cum omnibus illorum appendiciis, hoc est cum campis cultis et incultis vineis pratis arboribus pomis et inpomiferis casalibus fontibus aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus cum omni integritate. Quidquid de dicto comitatu Uualdensi in dicta villa Moderniaco habetur, dicto fideli Aymoni concedimus et de nostro iure in eius ius habendum sollemni more transferimus, quatinus hereditario iure ipsas res possideat, ex ipsis quidquid facere voluerit faciat absque ulla contradictione. Ut autem huius nostri precepti auctoritas ab omnibus credatur et eternaliter inconvulsa observetur tocius firmitatis obtinens vigorem, manu propria subtus firmavimus et anuli nostri inpressione sigillari iussimus.
Data XV kl. septembris, regnante domno Ruodulfo rege anno XIIII.