Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) Noverit omnium sanctae dei ecclesiae fidelium praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter ego Erluuuinus et Thietilt uxor mea de libera natione parentum progeniti simul cum tribus filiis nostris et una filia his nominibus Berenger, Hemmolf, Thiedolf, Berensuint nosmetipsos non coacte, sed voluntate spontanea tradimus ad sanctam ecclesiam sanctarum virginum ad sanctum Ypolitum videlicet in proprios ea quidem ratione, ut praenominati filii nostri et filia singuli per se deneratama I de cera in luminaribus annis singulis illuc ad missam sancti Ypoliti persolvant. Nos autem, qui parentes illorum sumus, absque ullius census redditione securi simus et maneamus nihil debentes nec reddentes. Et si quis ex eis obierit, nihil magis ad praefatam eclesiam reddere debitus sit quam I rem, quae precium unius solidi valeat, aut solidum unum.

Actum publice in praefata ecclesia VI id. iulii temporibus Uuichfridi archiepiscopi anno gloriosissimi regis Heinrici XXI. Signum Erlauuinia et Thietildae uxoris suae, qui hanc cartam fieri rogaverunt. Signum Liudbrandi. Signum Uolbrandi. Signum Eggihardi. Signum Eggizonis. Signum Gunduini. Signum Epponis. Signum Irinfridi. Signum Immonis. Signum Uualtgeri. Signum Ingrammi. Signum Eueruuini. Signum Matzonis. Signum Uuraghardi.

Heribertus cancellarius scripsit hanc cartam.