Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Wichfridus divina favente clementia Colonie civitatis archiepiscopus. Noverit omnium sancte dei ecclesie fidelium presentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos diligenter perscrutari iubentes de congregationibus singulorum in circuitu monasteriorum cure nostre divinitus commissorum, quam in divinis ferverent cultibus ac doctrine insisterent nec non si eis victualia ad peragendum die et noctu ecclesiasticum beneficium habundarent an non. Nostris enunciatum fuit auribus, quod sanctimonialibus ad sanctas virgines domino devote studioseque famulantibus panis alimentum per singulos annos deficeret. Unde nostris fidelibus clericis et laicis in unum coadunatis iuxta illorum commune consilium dedimus eis ecclesiam, que in villa Kelse nuncupata constructa habetur, cum terra salaricia et cum omni decimatione primitus ad eam delegata ac sub iure illius integre possessa cum IV mansis ad illam iuste perti- nentibus, tribus quidem in eadem villa iacentibus et quarto in villa que vocatur Wudescheim sito, et hec omnia sicut ad nostrum opus habuimus, prefatis sanctimonialibus concessimus habenda, ut ob memoriam et eleemosynam nostram ibi proficiant in augmentis perpetualiter in dei nomine ad possidendum et ut ultra propter alimenti defectum occasionem derelinquendi divinum officium non habeant, sed magis voluntate in eo die noctuque perseverent. Quocirca hanc chartam describi iussimus manuque propria similiter cum aliorum plurimorum probabilium testium subter descriptorum manibus muniri ac corroborari decrevimus, quatenus ab hodiema die ac deinceps firma et inconvulsa in perpetuum perseveret. Si quis autem eam infringere vel emutare voluerit, divina mox ultio cum digna afficiat plaga ac insuper omnipotentis dei simul et omnium sanctorum eius iram habeat.

Actum publice in ecclesia sanctarum virginum XVI. kal. augusti, anno gloriosi regis Henrici XIII; in dei nomine feliciter amen.

Signum domini Wichfridi archiepiscopi, qui hanc chartam fieri iussit. Heribertus indignus presbyter atque cancellarius scripsit hanc chartam.