Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Uuichfridus divina opitulante clementia Coloniensis civitatis archiepiscopus. Noverit omnium sanctae dei aecclesiae fidelium praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos divina inspiratione admoniti venerabilibus sororibus, quae in ecclesia sanctarum virginum deo die noctuque fideliter deserviunt, aliquid ex nostro ad illarum refectionem addere curavimus. Nobis nanque inquirentibus compertum est illas in cotidiano victus sui alimento magnum habuisse dispendium. Non enim ignoramus, quod ad peragendum divinum officium tanto minus desudabunt, quanto maiorem cibi penuria sustinuerint, et quod ab illis unum non exigetur, si alterum subtrahitur. Unde iuxta consensum communeque consilium nostrorum fidelium tam clericorum quam laicorum propter amorem domini salvatoris propterque reverentiam XI milium sanctarum virginum inibi requiescentium nec non et propter nostri recordationem concessimus eis habendam ad augmentationem illarum praebendae ecclesiam sanctae Mariae proxime statutam post obitum Ruothberti presbiteri, scolaris videlicet magistri, qui ipsam nunc iure beneficiario tenet, cum omnibus rebus ad se pertinentibus, id est ecclesia in honorem sancti Desiderii confessoris prope constructa et LX iugeribus per circuitum illius in suburbanis iacentibus et manso dimidio in villa Niele habito; insuper etiam cum altera ecclesia in villa Bozilesthorpe nuncupata fundata et suis appenditiis, hoc est aedificiis, terra salaricia praeter iurnales X, ex quibus solidus I solvetur, cum duobus eciam mansis servilibus, de quibus solidi V reddentur, cum tribus aliis, quorum II iacent in Uualathorpi, tertium in villa Lunrike, de ipsis autem tribus solidi XIIII annis singulis provenient. Famuli vero ea incolentes in mense iunio de capitibus suis solidum I persolvent. Uxores autem illorum denarios V ad missam sancti Martini dabunt. Praeterea quoque cum VI vinearum particulis circa Riogomagam iacentibus et arpennis II et dim(idio) in Gunterespumere sitis cum silva eciam speciali ad porcos XX iuxta supranominatam villam Uualathorpi et manso dimidio iuxta castellum Iulicham. Haec omnia saepe memoratis sanctimonialibus ex nostro addere curavimus, quatinus propter stipendii inopiam usquam vagari occasionem non haberent, sed ut potius victum necessarium habentes in dei cultu absque ullo impedimento devote perseverare possent. Et ut huiusce nostrae auctoritatis largitio firma stabilisque in perpetuum permaneat, iussimus hanc cartam inde conscribi manuque nostra subtus illam firmavimus manibusque testium probabilium roborari fecimus.

Signum domni Uuichfridi archiepiscopi, qui hanc cartam fieri iussit. Signum Odilonis prepositi. Signum Erfgisi presbiteri. Signum Thruduuini presbiteri. Signum Alberti presbiteri. Signum Gerberti presbiteri. Signum Uuanonis presbiteri. Signum Hildiberti presbiteri. Signum Heriuuardi presbiteri. Signum Alurici presbiteri. Signum Adilini presbiteri. Signum Gauberti presbiteri. Signum Engilberti presbiteri. Signum Gerhardi presbiteri. Signum Ruothberti presbiteri. Signum Thiedrici presbiteri. Signum Adalhardi presbiteri. Signum Meginolfi presbiteri. Signum Thancolfi presbiteri. Signum Uuolfhardi presbiteri. Signum Reginoldi vicedomni. Signum Rathberti. Signum Ecquini. Signum Eueruuini. Signum Hildiboldi. Signum Engilgeri. Signum Gerberti. Signum Uroldi. Signum Thiedonis. Signum Otberti. Signum Heriradi. Signum Mathfridi. Signum Uuolfridi. Signum Hathageri. Signum Beroldi. Signum Ruothpoldi. Signum Amalrici. Signum Heimerici. Signum Uuitarii. Signum Liutberti. Signum Salechonis.

Data IIII kal. aug. et scripta ab Heriberto presbitero atque cancellario anno dominicae incarnationis DCCCCXXVII, anno vero Heinrici gloriosi et invictissimi regis VIIII, indictione XV; in dei nomine feliciter amen.