Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Qui sacra loca rationabiliter gubernat eisque famulantibus stipendia augmentando delegat, remunerationem sibi in futuro praeparat. Ideoque in nomine sanctae et individuae trinitatis ego Herimannus sanctae Coloniensis eclesiae divina opitulante clementia archiepiscopus omnibus sanctae matris eclesiae filiis ac fidelibus praesentibus scilicet et futuris notum fieri volo, quia exusto per Ungaricam tyrannidem monasterio in loco Gerrichesheim nuncupato in honorem sancti salvatoris ac sanctae Mariae sanctique Ypoliti martyris constructo cunctisque et ipsius venerabilis abbatissae Lantsuindae omniumque honorabilium sororum divinitus utique sibi subiectarum habitaculis specialibus profecto et communibus pari modo flammivomis consumptis incendiis, mancipiis quoque interfectis atque captivatis et in exilium abductis omnibusque quae habuere direptis, ipsa etiam praenominata deo devota abbatissa una cum sanctimonialibus sibi unanimiter adhaerentibus sororibus ex inproviso ac subitaneo Ungariorum impetu mortis periculum formidando Coloniensis civitatis confugia adeuntibus nullumque per omnia in praefato loco castellum vel aliud quodcumque tutamentum habentibus, ut in dei omnipotentis famulatu veluti propitia divinitate inprimis coeperunt permanere mererentur, per amicorum probabilium interventum monasterium sanctarum virginum extra muros Coloniae erectum ad laudationem dei et sanctae Mariae ac ipsarum XI milium virginum sibi a nostra concedi mediocritate devote poposcerant ea pro certo ratione, quo se cum sibi subiectis omnibus sub patrocinium ac defensionem primitus Christi domini ac almi patroni nostri Petri nec non et sub alas pastoris eiusdem sanctae Coloniensis eclesiae cum ipsius praefati martyris reliquiis submittendo quicquid praedii vel haereditatis sive ex traditione Gerrici bonae memoriae viri vel quicquid post eius obitum ab alIis religiosis viris sive feminis traditum fuisset sine diminutione totum et ad integrum ad altare sancti Petri infra Coloniam honorifice in principali loco fundatum spontanea con[tr]aderent voluntate suscepturae item econtra per huiusmodi traditionem quicquid bonorum traditione virorum seu honestarum mulierum ad eclesiam sanctarum tradebatur virginum et sic perpetualiter domino largiente in eodem sub regulari constitutione degendo loco utrumque suis usibus deputatum sine ulla possiderent contradictione minime tamen ea intentione, quo illud monasterium in memorato loco constructum, ubi antea divinis invigilabant laudibus, sine cura omnino relinqueretur, sed aliquantis illic, prout congruum visum fuerit, relictis sororibus cum p(res)b(yte)ro missarum sollemnia et omnem canonicum cursum cum aliarum frequentia supplicationum cotidie explerent. Quae audientes earumque calamitatibus ac detrimentis ex animo conpacientes sanctum quoque locum, ubi tot preciosarum Christi martyrum corpora quiescunt, summopere procurare nitentes consultu fidelium nostrorum tam clericorum idoneorum quam etiam laicorum nobilium iuxta earum petitionem et nostrorum suggestionem vota suscepimus et martyris Christi Ypoliti reliquias super altare almi Petri ponentes in conspectu totius circumstantis populi eius se humiliter subdidere dominio omnia ipsarum usibus communiter deputata Eueruuini advocati sui manu in medio posita secundum praescriptam summittentes sententiam tali itidem tenore, quatinus eadem Lantsuint, quae instanti praeest abbatissa tempore, omnibus vitae suae diebus sine alicuius obiurgationis impulsu praefixo utatur privilegio, postque ipsius, cum dominus voluerit, decessum liberum omnimodis electionis suae habiturae arbitrium inter se illam, quae optima et in sanctimonialis vitae proposito devotissima tunc temporis inventa fuerit, cum consensu atque consilio reverendi antistitis, quicumque illis temporibus iam dictae praeesse sacrae videbitur sedi, ab infantia secum nutritam ac regularis atque monasterialis vitae norma bene instructam ex nobili progenie ortam in abbatissae sibi praeferre honore. Nec ullus umquam successorum nostrorum aliquam cuiuslibet famulationis in eisdem ancillis dei potestatem sibimet vindicare praesumat, nisi tantum paterno affectu sanctarum exercita precum nec suae cognationis vel familiaritatis abbatissam contra earum voluntatem eis praeponere attemptet, sed ipsarum electio atque petitio cum adiutorio primi pastoris sanctissimi Petri apostolorum principis firma in omnibus munitaque permaneat. Hoc etiam intimandum fore dignum duximus de hoc profecto episcopatu ad saepedictum locum nihil magis pertinere quam quae infrascripta sunt loca: eclesiam videlicet in villa Liunrike I cum curte et casis dominicatis et terra salaritia, mansa insessa IIII, in villa Rumenthorp curtem cum casa dominicata, id est domo et horreo et terra salaritia, mansa similiter IIII, inter utrumque praescriptum locum de speciali forasto ad saginandos porcos CC, reliqua vero loca vel familiae nostra aliorumque piorum virorum seu feminarum, quibus divina hoc pietas inspiravit, donatione addita sunt. Adquisivimus sane atque tradidimus coram beatae memoriae Cuonrado rege ipso pariter tradente ac regali maiestate nobiscum firmante in pago Moinacense in villa vel marca Birgidestat eclesiam in honore sanctae Mariae dedicatam, mansa XXVIII, vinearum arp(ennas) VII, de communi silva ad saginandos porcos, quotquot ibidem nutriti vel a praelato ipsius loci adquisiti fuerint, ad aedificandum quantum indigebitur. Item in Vuikeron eclesiam I cum duobus mansis, in Flaradesheim mansa II, in pago item Vuormacense in villa Eschilebrunnun casam et horrea II et mansa VI cum manso dominicato, in villa quoque Vueristat mansum dominicatum I et alia mansa XXVIII. Praeterea addidimus ad eundem venerabilem locum in loco Zuuiuerdesfelde nuncupato in pago Vuithefeldense curtem dominicatam cum duabus terris salaritiis et cum XII mansis cum mancipiis utriusque sexus et cum omnibus illuc iure pertinentibus, item in Bairincrothe curtem dominicatam cum casis, de terra salaritia ad aratra II, mansa laetilia V, de speciali forasto ad saginandos porcos CC cum mancipiis ad eandem curtem pertinentibus, in villa vel marca Ginizuuilere eclesiam I cum terra salaritia, mansa VIII et dimidium, in villa Blahe mansa laetilia II et iugera XI cum mancipiis illuc respicientibus. Insuper etiam tradidit praenominatus memorabilis rex Cuonradus in villa Botbardun eclesiam I cum eclesiasticis signis et libris atque omni sacerdotali ministerio, cum horreo et torculari, vinearum arp(ennas) XII ad eandem curtem pertinentes et iuxta flumen Mosellam III, in Salzachu iornalem I, de silva ad porcos CC, in Cuuernu arialem I et vineam I ad situl(as) X, item in villa Duuericha vineam I ad situl(as) VI, in villa Caminu arp(ennam) I et iornales II, in villa Pischingehoua prata ad car(radas) VI et agrum I iornales IIII habentem, in villa Prata nuncupata de pratis ad car(radas) VI, in villa Vuerile ad car(radas) III, particulas vinearum VI. Tradidit etiam Ratbertus mansum I situm in pago Aualgauense in villa Vuesthoua, Reginoldus in pago item Tulpiacense in villa vel marca Gladabag sive Duelenheim mansum laetile et iugera ad illud pertinentia III. Dedit insuper Ecuuinus arp(ennam) I in monte Gimecho sitam, item in pago Tulpiacense Berengerus filius Martini et eius coniunx in villa Flauadestorp mansum I et servum I, Sigiuuers et illius uxor Reginilt vineam I in loco Pumeri vocato et iornales X, ad vestituram situl(as) II, Ingram et eius coniunx Guntilt ordines vinearum VIII in villa Crouia in loco Vallis nuncupato, ad vestituram situl(as) II, Vualtburg inter Langala et Vuilike mansa II, Gerbirg eclasias II in pago Iulicense, unam in villa Ginizuuilere, alteram in Kirigberge cum mansis eclesiasticis et in villa Aldenhouon mansum I vacuum, Frithebolt mansum salaritium I et alia mansa V, Engilrat mansum I inter villam Hunapham et Raterestorp situm, Thietbertus in villa Sigeldestorp partes terrarum, inde solvitur ad censum uncia I et vineam I in villa Lintberge.

Praeterea tradidit praescriptus nobilissimus vassus post finem vitae suae quicquid in pago Iulicense in marca vel villa Pirina ex tradiditione Liutuuigae sanctimonialis feminae sibi traditum esset, in suam suorumque parentum et in ipsius iamfatae honorabilis feminae eiusque patris vel matris elemosinam, id est curtem cum casis dominicatis et eclesia atque terra salaritia cum mansis V, illo excepto predio, quod eidem domni regis Karoli donatione collatum est, quod ad sanctum Gereonem donandum disposuit, ad vestituram eius, quod ad sanctarum XI milium virginum famulatum delegavit, ad suae commemorationis offertorium singulis annis modios II de triticea farina se daturum spopondit. Tradidit Eueruuinus in villa vel marca Cyrina mansum I et de communi silva quantum ad integrum debetur mansum, Heriuuig mansum I in Idabag, Hathabrecht in Raithe iornales XV, Hildibern in Hunboldesfelis arp(ennas) II, Gerhart clericus in Vualathorp arp(ennam) I. Haec omnia et superius comprehensa cum omnibus ad haec iure pertinentibus domibus, aedificiis, silvis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ingressibus et exitibus cunctisque appenditiis, omnia et ex omnibus totum et ad integrum de iure nostro in ius et dominationem praefatae eclesiae et sanctimonialibus sororibus ibidem deo sanctisque virginibus rite famulantibus tradimus atque transfundimus ea pro certo conditione, quatinus illic perpetualiter in divinis laudibus pro animae nostrae remedio omniumque supranominatorum virorum vel feminarum augmenta capiendo proficiant. Si quis vero, quod fieri minime credimus, si nos ipsi, quod absit, aut ullus successorum nostrorum seu quaelibet ulla opposita vel extranea persona, qui contra hanc donationis cartam venire temptaverit et eam infringere aut emutare voluerit, primo iram dei omnipotentis et sanctae Mariae atque earundem sanctarum XI milium virginum incurrat et a liminibus ipsius sancti loci excommunicatus appareat et insuper veniat super eum lepra Neaman et sic marcescat in radice, ut non florescat in palmite, et si aliquid exinde repetit nullo umquam tempore evindicare praevaleat et adhuc pro totius rei firmitate inferat cum constringente socio fisco iuxta legum decreta auri libras V et argenti pondera XX, ne factum nostrum irrumpere valeat, sed praesens traditionis carta omni tempore firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa.

Actum publice Colonia civitate regnantibus christianissimis regibus Karolo et Heinrico, inditione X, III id. augusti; in dei nomine feliciter.

+ Signum Herimanni archiepiscopi, qui hanc donationis cartam fieri et firmari iussit. Signum Odilonis praepositi. Signum Adalberti praepositi. Signum Erpgisi presbyteri. Signum Thruduuini presbyteri. Signum Altberti presbyteri. Signum Ripuarii presbyteri. Signum Vuanonis presbyteri. Signum Alberici presbyteri. Signum Heriuuardi presbyteri. Signum Gerhardi presbyteri. Signum Godeberti presbyteri. Signum Folradi presbyteri. Signum Gunthardi presbyteri. Signum Thiedonis presbyteri. Signum Hildiberti presbyteri. Signum Ratfridi presbyteri. Signum Alfuuini presbyteri. Signum Gerberti presbyteri. Signum Meginolfi presbyteri. Signum Gauberti presbyteri. Signum Adalhardi presbyteri. Signum Vuolfhardi presbyteri. Signum Athilini presbyteri. Signum Thiederici presbyteri. Signum Vuicfridi diaconi. Signum Engilberti diaconi. Signum Liutberti diaconi. Signum Alberici diaconi. Signum Ruotberti diaconi. Signum Ratuuigi diaconi. Signum Gislaberti diaconi. Signum Reginboldi diaconi. Signum item Ruotberti diaconi. Signum Lanzonis diaconi. Signum Meginleiui diaconi. Signum Otrammi subdiaconi. Signum Adalgeri subdiaconi. Signum Mathalgozi subdiaconi. Signum Martini subdiaconi. Signum Adalboldi subdiaconi. Signum Athalnothi subdiaconi. Signum Hiltuuini subdiaconi. Signum Cunstauuli subdiaconi. Signum Helmuuardi subdiaconi. Signum Gozmari subdiaconi. Signumu Odolfi accoliti. Signum Stephani accoliti. Signum Berengeri accoliti. Signum Godefridi accoliti. Signum Vualdolfi accoliti. Signum Adonis accoliti. Signum Ratarii accoliti. Signum Euerhardi accoliti. Signum Herigeri accoliti. Signum Immonis accoliti. Signum Ecuuini laci. Signum Reginoldi. Signum Landolochi. Signum Vroldi. Signum Adalhardi. Signum Hildiboldi. Signum Vuolfridi. Signum Geuehardi. Signum Beroldi. Signum Herimanni comitis. Signum Adalhardi comitis. Signum Copponis comitis. Signum Fritherici comitis. Signum Heriradi laici. Signum Vuanboldi. Signum Huunfridi. Signum Amalrici. Signum Heimerici. Signum item Heimerici. Signum Vuolfridi. Signum Heriradi. Signum Hathageri. Signum Gerberti. Signum Sigiberti. Signum Guntrammi. Signum Herifridi. Signum Vualachonis. Signum Ratberti. Signum Aluani. Signum Huunberti. Signum Ruotgeri. Signum Irimfridi. Signum Otberti. His ita domno opitulante firmatis nihilhominus superius praetermissa et hic inferius indita simili roborentur affirmatione. Habentur siquidem de veteri huius episcopatus traditione in pago Vuormacense in villa vel marca Gunterespumario vinearum arp(enna), in Nerestain pars una curtilis loci et partes VIII arabilis terrae et arp(enna) I, in Bingu arp(enna) I, in Briubag mansum I et arp(enna) I, in villa Crouia arp(ennae) III. Insuper etiam tradidit Regina in pago Tulpiacense in villa Niuenheim eclesiam I, Hildibolt quicquid in Gruonduuon habuit, Liutuuig sanctimonialis quicquid in Dudenrothe habere videbatur, Edila in Vuurne mansum dimidium, Othilhart in villa Ciudenthor iornales VI. Praeterea concessimus eisdem famulabus dei, ut duo plaustra in silvam Huchesholz vocatam cotidie, cum ita indiguerint, minentur ibique ligna ad earum cedantur usus et per totum annum, quantum duobus, ut dictum est, plaustris evehi possit, sine ulla mercede vel pretio licite perpetualiter utantur.

Heribertus cancellarius scripsit hanc cartam.