Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) Quicumque est, ille bene possidet istius vitae res in presenti seculo, qui sibi de terrenis adquirit caelestia ac de caducis premia mercatur sempiterna. Ideoque ego in dei nomine Vuilhelm dum inspirante divina misericordia pro dei amoris intuitu seu pro remedio animae meae dono seu trado filiae fratris mei, quae dicta est Vuendilsuint nomine, in villa Meresloe curtem cum casa et omnia, quae sunt mei iuris in hac provincia, nisi partem unius nemoris et mancipia, quorum haec sunt nomina: Meginger, Megin, Hathabolt, Otger, Ratbern, Thiethelm, Gelo cum filiis unuscuiusque eorum in comitatu Zuntibolti comitis, ut haec sibi habead in servitium quamdiu vivit. Post eius obitum cuncta sine ulla ambiguitate tradentur in memoriam mei et ipsius puellae ad monasterium sancti Ypoliti et sanctarum XI milia virginum, quod est constructum extra muros Coloniae civitatis ad refectorium Christo ibidem servientium et ad communem eorum utilitatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, quod absit, haut ullus de heredibus vel coheredibus nostris seu qualibet ulla opposita vel extranea persona, quae contra hanc cartam donatoriam conatus fuerit aut eam infringere vel emutare voluerit, inprimis iram dei omnipo[te]ntis et sanctarum XI milia virginum incurrati et ipsum supradictum martyrem habeat ultorem et inferat ad aram iam supradictae ecclesiae auri libras III, argenti pondera VI, et insuper quod repetit evindicare non valeat, sed ista presens carta omni tempore firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.

Actum publice in monario sancti Yppoliti in Gerrichesheim sub die II kal. decembris regnante rege Hainrico feliciter. Signum Reginberni, qui propter petitionem Uuilhelmi hanc cartam fieri et firmare rogavit. Signum Eueruuini. Signum Hathieri. Signum Uuanboldi. Signum Hunboldi. Signum Ratboldi. Signum Remmingi. Signum Altuuardi. Signum Hukboldi. Signum Bennonis. Signum Gunzonis. Signum Eggihardi. Signum Adalhardi.

Ego in dei nomine Vualdolfus hanc cartam in vice Heriradi cancellarii scripsi et subscripsi.