Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditio Kuonradi comitis, quam ipse tradidit ad sanctam Mariam et ad XI milia virginum pro elemosina Ludouuici regis et Kuonradi patris sui et omnium parentum vel amicorum eius: ecclesia I cum signis tribus, velamina linea II et palliolum I, libri III, sacerdotale ministerium I, capsa I, cruces II, casa I cum horreo et torculari, vinearum partes XII ad curtem pertinentes et iuxta flumen Mosellae III. Homines autem illo pertinentes solvere debent aut carradam vini aut solidos V, pullum I et ova V ac ligni carradas IIII, repos XII et de unaquoque curtili loco aut I aut II den. In Salzachul iurnalis I, de silva ad porcos CC. In Cuuernu area I et una vinea ad situlas X. In villa Diuiricha vinea I ad situlas VI. In villa Keiminu aripenna I et iurnales II. In villa Pischingihoua prata ad carradas VI et ager I habens iurnales II. In villa Prata ad carradas VI. In villa Uuirila ad carradas III et unusquisque hominum, quos illuc dedimus, solvere debet carradas stercoris V ad vineas parandas. Particula vinearum VII vilia ad elemosinas data decimacio. Sunt autem in minara Couuolencia mancipia VII, quarum una vocatur Uuoluiliu. Ceizo et cetera. Merr decimacionis ecclesie sancti Martini in villa Bootbardu. Ad navim omnia necessaria ex suis partibus et cum prebenda senioris. In Blitheresthorp dederunt Buouila et Erkenbracht terciam partem aripenne,quod iacet in summitate villae ipsius I pro elemosina Hartmanni et Ratleichi et ipsius ac filii eius prefati ac Hathabraechti et Uuendilmuode. Hildibold et Heriuuich tradiderunt in Gruenouu II mansas et mancipia IIII. Hunfrid et coniunx eius Liutburg tradiderunt in Steinbechi mansum I in Ymmonis elemosynam et Bauae et Sigiboldi ac Hildigarde. Tradidit Regina ecclesiam in Hiuenheim sitam et mansam I et Huroldum uxoremque eius Hotlindam cum filiis eorum. Herimannus episcopus dedit etiam mansam I cum Ratberto pro remedio animae suae et pro remedio uxoris suae Gerbirchae nec non et filiis eorum. Tradidit igitur Radolf in Gieuenheim mansam I. Tradidit etiam Reginolt in Gladebach mansam I pro medela animae suae et Reginuuiza suorumque filiorum. Tradidit etiam Ettila in Griezberge mansas II et unum hominem cum uxore et filiis pro remedio animae senioris sui Hunfridi. Ce Flarideshiem that ce Uuiccoro VIII uncias homines solvere debent endi Uueristat X et octo uncias et tres solidos. De villa Esgilebrunnen sex uncias. De villa Lutera veniunt VII uncias. De villa Longosteshiem veniunt XX [unc]ias et I. De villa Engilunstat homines solvere debent XXX et sex uncias.