Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Cum humana fragilitas admodum fragilis et de die in diem ad malum proclivior nichil aut vix aliquid ratum fieri patiatur, decrevi ego Walfridus et Humfridus frater meus hoc fieri cyrografum, cuius saltem fideli testimonio rerum, quae minus notae fuerant, certitudo nescientibus in posterum manifestetur. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris ego Walfridus et Humfridus frater meus divino monente spiritu sancto Severino et fratribus illic famulantibus alodium nostrum in Humuerstule, <scilicet aecclesiam quae est in Kaldenkapellen> contradidimus, unde per singulos annos censum, videlicet quinquaginta modios avenae dari constituimus. Placuit etiam nobis, ut de aliis nostris rebus XXX solidos et in Velegen unum solidum, in Frilenchusen unam domum, quae persolvit XVI denarios et II domos, quae persolvunt XVI denarios, in Branbechen quatuor solidos et VI denarios, in Zussena XVI denarios <ad utilitatem eiusdem prefatae ecclesiae> conferremus, <cum quibus eiusdem ecclesiae sacerdos suam passet sustentare inopiam et sanctis servire liberius>.

Facta est autem haec contraditio anno dominicae incarnationis DCCCCLVIII consentiente et presente domno Brunone reverentissimo dei gratia Coloniensi archiepiscopo et Ottone fratre eius tenente ius regium tocius ecclesiae rectore ac defensore iustissimo. Si quis igitur hanc contraditionem infirmare studuerit, perpetuo anathemate feriatur, deleatur de libro viventium et cum iustis non scribatur. Amen.