Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris sanctae dei ecclesiae filiis, quomodo ego Uuicfridus sanctae Coloniensis ecclesiae licet indignus archyepiscopus pastorali cura impulsus ac divinitus in visionibus persepe premonitus in monasterio, quod domnus meus scilicet sanctus Christi confessor Seuerinus ipse a fundamentis erexit et sub honore sanctorum martirum Cornelii et Cipriani dedicavit, oratorium construxi ac in quantum potui in ipsius honorem specialiter perornavi ad remedium animae meae et omnium mihi sibique secundum deum procurandorum, quia nulla pars neglegentia meorum antecessorum ipsius templi dedicata erat sibi. In cuius oratorii dedicatione, cum forte adesset sub verae karitatis pignore Beringerus Uirdunensis civitatis episcopus et religiosus Cameracensis ecclesiae Iohannes episcopus etiam, ut supradictum est, divino monitu perterritus, reliquias beatissimi confessoris mutavimus de scrinio iam carie consum[.]to in scrinium, ut tunc temporis humano ingenio melius potuit esse firmatum. At ego meique coepiscopi cordis compunctione attacti, quoniam talem thesaurum corporis tam sanctissimi militis Christi ac fratres tantae religionis in eo loco inveni, quales in alio non habui, predictorum confratrum aliorumque multorum religiosorum virorum instinctu premonitus tam sanctisimas, priusquam scrinio sigillum imprimerem, dotavi reliquias et quasdam res meae proprietatis pago in ipso sitas, scilicet in villa Eueriche dicta, id est fiscalia mansa II cum vinea, que emi erga militem meum Salachonem XXVI libris argenti, et iterum in villa que dicitur Beina II servilia mansa ac in villa Thedenhouon nominata I, que III erga militem Odthelhardum precario acquisivi, sancto Seuerino ac fratribus sibi tam incessanter famulantibus contradidi. Insuper cum communi consensu tam clericorum quam laicorum donavi de ecclesiae rebus ad sustentandam inopiam illorum ecclesiam sub ipsius sanctisimi confessoris honore fundatam Iminethorp dictam, quo melius proficiant in orationibus, perpetualiter possidendam cum omni termino ibi ad nostrum opus habito, quo in dei servitio die noctuque persistant absque ullo victus impedimento. Haec dum agerentur, fraterculi eiusdem monasterii cum illorum preposito nostris genibus suppliciter advoluti nimium querentes, ut terminus, quem beatissimus Seuerinus, ut antiquitus dictum esset, cum suo banno ad prefatum monasterium sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani terminasset ac quem meus predecessor Heremannus videlicet tocius ecclesiae defensor postea iterum probabilium hominum testimonio atque suo banno firmasset, undique a circummanentibus popularetur et illorum vires non sufficere illum a lupis rapacibus defendere, postulantes, ut per merita tam sancti patroni facerem et illum lite solverem nil cupientes in eo retinere, nisi quod iure debuissent habere. Ergo considerans curam atque pondus meae dispensacionis ac curam commissi ovilis non ausus fui petita preterire, sed iussi in sinodali conventu, quem tunc proxime in cena domini collectum habui, septem sapientes clericos ac totidem idoneos circummanentes laicos super capsam sancti Petri iurare, quo puplice recitarent, ut veracius scirent et post hec sic circumducerent, ut usque in eternum absque lite staret omnis ille terminus pertinens ad prefatum monasterium. Unde est factum, ut condixerant primum omnem salariciam terram pertinentem ad curtem iuxta monasterium ubieumque iaceret locorum et sic terminum ducebant ab urbis porta, quam vulgus nominat altam, per illam plateam usque ad sancti Iohannis ecclesiam et per septem et decem iornales in alia parte plateae iacentes, ab ecclesia autem per viam que est dicta Burchstrazza usque ad villam que dicitur Thiedenhouuon cum omnibus que pertinent ad illam hincque usque iterum ad villam quae nominatur Hoinche ac quicquid pertinet ad illam, inde vero ad silvam quae vocatur Dierlo et hinc ad Iungenuuorst, inde per viam que dicitur Uorstuuehg usque ad Rhenum ac sic per litus iterum usque ad civitatis fossam, ut nemo quid iuris vel potestatis aut termini ac saltim senatus interhabeat nec aliquis decanus aut advocatus illorum iuramento ac meo et communi consensu tam clericorum quam laicorum tunc astancium nisi prefati monasterii prepositus, exceptis XX domibus que pertinent ad ecclesiolam secus Renum sub honore sanctae dei genitricis fundatam. Hinc quo predicta traditio firmior staret atque terminus esset sine lite, iussi hanc kartam scr[ibe]re et stipulatione subnectere atque mox in ipso senatu cum meo banno et omnium presentium presbiterorumm firmavi. Similiter in cena domini in epanado atque in ipso die sancto Paschae feci, ut si quis meorum successorum aut quelibet obposita persona contra hanc traditionem venire temptaverit vel terminum quolibet modo infringere aut in eo aliquid errare vel demere voluerit, fiat ei sicut Ammanitae et Moabitae, iram omnipotentis dei incurrat, lingua faucibus eius adhereat, cum iudicatur exeat condempnatus, diabolus semper stet addextris eius, a liminibus sanctae dei ecclesiae efficiatur extraneus, in die examinis fiat deputatus eternis subpliciis, oculi eius non videant lumen in secula seculorum. Amen.

Quo autem firmior sit hec karta, placuit testium astantium assignari nomina: Signum Godefridi comitis. Signum Geronis presbiteri. Signum Wichardi presbiteri. Signum Ruotberti prepositi. Signum Vnargi. Signum Marcuuardi. Signum Azzonis. Signum Matfridi. Signum Folcberti. Signum Lutheberti. Signum Salaclonis. Signum Aluerici. Signum Neui. Signum Thiederici. Signum Adelgeri advocati. Signum Erkengeri presbiteri. Signum Seliradi presbiteri. Signum Hildibaldi prepositi. Signum Geroldi. Signum Lantfridi. Signum Razzonis. Signum Megengeri. Signum Hugbrahti. Signum Euerhardi. Signum Sandradi. Signum Ruocgeri. Signum Marici. Signum Thiezonis.

(SI.) et (SR.)

Actum est pupplice anno dominice incarnacionis DCCCCXLVIII, indictione VI atque etiam XII. anno serenissimi regis Ottonis regnantis et [...] presulatus venerabilis archiepicopi Wicfridi feliciter amen.