Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Universis sacrosancte matris ecclesie filiis notum esse volumus, quod quedam matrona nomine Rikyldis et filli eius, cum essent libere condicionis a cunctis progenitoribus suis, instinctu dei commoniti et religiosorurn virorum consilio inducti legittima tradicione et sine omni contradictione se cum omni successione sua ad altare beati Seuerini extra muros civitatis Colonie cerecensuales pro remedio animarurn suarum tradiderunt ea tamen condicione, ut singuli huius posteritatis homines, qui ad annos pervenerint virilis etatis, singulis annis in festo prenominati confessoris duas nummatas cere ad idem altare persolverent. Pro licencia vero maritali custodi altaris VI denarios, in morte autem uniuscuiusque viri sive mulieris VI denarios tantum etiam custodi assingnarent. Hanc igitur tradicionem legittime factam, si quis malignus diabolica persuasione inductus iniqua presumpcione adnichillare vel aliquo modo labefactare et prefatos homines sive quempiam de eorum successione ad aliud ius compellere attemptaverit, omnipotentis dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et beati Seuerini iram et indignacionem incurrat et nisi resipiscat horrendi anathematis vinculo se noverit perpetuo innodatum. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, pius ac venerabilis conventus beati Seuerini hanc paginam conscribi et inpressione sigilli ecclesie sue fecit communiri.

Acta sunt hec regnante Romanorum nobili rege Karolo sub Hyldebaldo venerabili Coloniensium archiepiscopo.