Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei aeterni. Liudbertus sanctae Mogotiensis ecclesiae dei gratia archiepiscopus. Agnoscat igitur omnium sanctae dei ecclesiae fidelium presentium scilicet ac futurorum diligentia, qualiter Willibertus venerandae Coloniensis ecclesiae archiepiscopus karitate nostra confisus nos de Moguntia civitate et Bertolfum sanctum virum Treuerensem archiepiscopum aliosque coepiscopos plurimos tam suos quam nostros suffraganeos Coloniam rogaverat atque accersierat ob suae ecclesiae, id est domus, dedicationem faciendam et ob plurima alia divina et humanana tractanda negotia. Officiis ergo divinis rite ac honorifice ab omnibus peractis a prefato Williberto episcopo nobis summa humanitatis cura impensa nostrisque clericis ac laicis omnibus ab eodem honoratis atque magnifice donatis inquiri praecepimus per consecretales ipsius, si quid rerum nostrarum nobiscum tum Colonie vel domi habitarum concuperet, possibilitati nostrae sine dubio nunciaret. Tum ille quidem exhilaratus inquirentibus benigne paucis respondit, nos sibi in adventu nostro et quod Coloniam dignaremur advenire munera satis larga dedisse, attamen nimis pertimescere se, si a nobis secundum quod promisimus aliqua contempneret postulare, ne illum severitatis vel odii culpabilem contra nos voluissemus iudicare. Demum namque hoc muneris a nobis solummodo dixit rogare se velle, ut decimationes in episcopatu nostro, quas sanctus Kunibertus fratresque ibi deo servientes haberent, ab antecessoribus nostris archiepiscopis firmatas in cartula conscribi iuberemus et ne amplius ab invidis et adversariis dilacerarentur, sigilli nostri ostentatione cartulam ipsam firmari preciperemus. Quod voluntati vero illius libenter concedentes hoc modo segregari atque discerni statuimus, ut in Drutmarisheim, ubi ecclesiam habent propriam, et suae curtis et familiae sine contradictione decimationem habeant. In Asmundisheim autem, ubi propriam ecclesiam non habent, familia de adquisicione sua decimacionem persolvat ad eclesiam ibi positam. De arpennis autem vel de salaricia vinea sive arabili terra in Asmundisheim et de pratis in Willengisheim et de vineis in Bendirdisheim et in omni episcopatu nostro de elemosinis fratribus deo sanctoque Kuniberto servientibus a quibuslibet iam datis seu deinceps donandis nulla omnino persolvatur decimatio, sed fratres ob nostri aelemosinam pariterque ob Williberti archiepiscopi memoriam ad supplementum perpetualiter teneant. Quisquis successorum nostrorum ecclesiastici ordinis violator hoc in perpetuum ausu temerario disturbari aggreditur omnibusque consiliariis, quorum consilio hoc nefas egerit, deus conteret dentes eorurn in ore ipsorum, fiant tamquam pulvis ante faciem venti et subiaceant inextricabili anathemati.

Actum Colonie IIII. k. octob. anno dominice incarnationis DCCCLXXIIII, indictione VII. Ego Livdbertus Moguntit(ensis) ecclesiae archiepiscopus hoc presens conscriptum fieri iussi. Ego Willibertus Coloniensis ecclesie archiepiscopus subsc[ri]psi. Ego Bertul(fus) Trur(ensis) subscripsi. Ego Adaluuinus indignus dyaconus ad vicem Adeloldi presbiteri atque cancellari(i) s(u)bscripsi.