Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Iesu Christi crucifixi. Bertolfus sancte Treuerensis ecclesie divina regente misericordia archiepiscopus. Agnoscat igitur omnium sancte dei ecclesie fidelium presentium scilicet et futurorum diligentia, qualiter Willibertus venerande Coloniensis ecclesie archiepiscopus karitate nostra confisus nos a Treueri civitate et Lutbertum virum sanctum Mogociensem episcopum aliosque coepiscopos plurimos tam suos quam nostros suffraganeos Coloniam rogaverat atque accersierat ob sue ecclesie vel domus dedicationem faciendam et ob plurima alia divina et humana tractanda negocia. Officiis ergo divinis rite ac honorifice ibidem ab omnibus peractis a prefato Williberto episcopo nobis summa humanitatis cura impensa nostrisque clericis ac laicis omnibus magnifice ab eodem honoratis atque donatis inquiri precepimus per consecretales ipsius, si quid rerum nostrarum nobiscum tam Colonie vel domi habitarum concuperet, possibilitati nostre sine dubio indicaret. Tum ille quidem inquirentibus benigne paucis respondit, nos sibi in adventu nostro et quod Coloniam dignaremur advenire munera satis larga dedisse, attamen nimis pertimescere se, si a nobis aliqua contempneret postulare, ne illum severitatis vel odii culpabilem contra nos voluissemus iudicare. Demum namque hoc muneris a nobis solummodo dixit rogare se velle, ut decimationes in episcopatu nostro sancto Cuniberto fratribusque ibi deo servientibus elemosinas a regibus et de episcopis datas et de episcopis antecessoribus nostris firmatas in cartula conscribi iuberemus et ne amplius ab invidis et adversariis dilacerarenturt, sigilli nostri ostentatione cartam ipsam firmari preciperemus. Quod voluntati vero illius libenter concedentes inde maxime impleri decrevimus, quia sanctum Cunibertum in ecclesia nostra nutritum et edoctum atque archidiaconatus officio sublimatum cognovimus. Illud quidem hoc modo discernentes statuimus, ut in locis, in quibus proprias ecclesias legitimas haberent, sicut in Mellingon ecclesiam cum curti sancto Cuniberto a rege Dagoberto datam et in Crellingon ecclesiam hereditario iure sibi relictam et familie et curtis et parrochiarum ad ecclesias pertinentium decimationem sine contradictione habeant. In locis autem, in quibus ecclesias non habent, id est in Weuelon, Vrcechon, Cruuon et in locis variis circa Mosellam, et iuxta Renum in Bobardon et Speion et in Ouerspeion et Renson et in aliis in episcopatu nostro iacentibus locis familia prescriptorum fratrum de acquisitione sua decimationem persolvat ad ecclesias legitimas. De salariciis autem fratrum vineis vel de arabili terra vel de agris sive vineis fratribus in elemosinam a quibuslibet iam datis seu deinceps donandis nulla omnino persolvatur decimatio, sed fratres ob nostri elemosinam pariterque ob Williberti archiepiscopi memoriam ad supplementum perpetualiter teneant. Quisquis ecclesiastici ordinis violator et contemptor hoc in perpetuum ausu temerario disturbare aggreditur et ideo quicumque successorum nostrorum id potestative facere presumpserit omnibusque consiliariis suis, quorum consilio hoc egerit, deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molam eorum confringet dominus, fiant tanquam pulvis ante faciem venti et subiaceant perpetuo anathemati.

Actum Coloniei IIII. kalendas octobris anno dominice incarnationis DCCCLXXIIII, indictione VII. Ego Bertolfus Treuerensis ecclesie archiepiscopus hoc presens conscriptum fieri iussi. Ego Willibertus Coloniensis archiepiscopus subscripsi. Ego Liutbertus Moguntinensis ecclesie archiepiscopus subscripsi. Ego Adiluuinus indignus diaconus ad vicem Adilloldi presbyteri atque cancellarii subscripsi.