Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sint, que pro immensis debitis ac peccatis nostris offerimus, tamen pius dominus non quantitatem muneris, sed devocionem aspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Uuiheburg et filii mei Lantfrid, Reginfrid, Cerho, Liutfrid ob amorem domini et remedium animarum nostrarum donamus seu et tradimus ad ecclesiam sancti Gereonis martiris et ad refectorium fratrum domino devote famulancium, ubi venerabilis Herimannus archiepiscopus preesse videtur, quasdam res proprietatis nostre sitas in Metlere et in Afaldrabechi in comitatum scilicet Adalberti. In Metlere quidem mansum unum de curte nomine Difidis cum silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et cum istis mancipiis, quorum hec sunt nomina: Erdac, Ruaduar, Uulburg. Debet quoque ipse Erdac seu quicumque ipsum habuerit mansum quinque solidos singulis annis persolvere ad censum. In Afaldrabechi autem mansum unum cum curte omnique edificio, cum pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et cum mancipiis, quorum hec sunt vocabula: Waldric, Suitger, Wendilloc, Folcdcer, Mezinburg, Friderihcus. Debet eciam supradictus Vualdric vel quicumque suum habuerit mansum singulis annis sex solidos dare ad censum. Ista omnia superius comprehensa donavimus atque tradidimus eo pacto, ut michi videlicet Vuichburge fratres darent unam prebendam cum elemosina et vestitura sicut uni ex fratribus cotidie in eodem monasterio manentibus, quod et ita fecerunt. Postea namque fuit nostra peticio et fratrum non negavit pietas, quatenus michi Vuichburge scilicet concederent mansum in Afaldrabechi cum curte et mancipiis tantum ad vitam meam et Ratbaldo presbitero, si me supervixisset; et hoc quoque concesserunt sanctique racione, ut nullum preiudicium aut diminucios aliqua ecclesie prefate sive fratribus generari deberetur, nisi tantum usufructuario hoc excoleremus et censum inde sex denariorum omni anno in cena domini persolveremus. Post nostrum ergo ex hac luce discessum mansum supradictum et cuncta, que fuerunt in eo inventa et ad illud pertinent, in omnibus meliorata ad dominium et servicium sine ulla contradictione revertentur fratrum. Si quis vero, quod fieri nullatenus credimus, si aut nos ipsi, quod absit, aut ullus ab heredibus vel coheredibus nostris, qui contra hanc tradicionem venire temptaverit aut eam infringere vel emutare voluerit, in iram omnipotentis dei omniumque sanctorum incidat, prefate ecclesie atque fratribus inferat auri libras vel argenti pondera decem coactusque persolvat et quod repetit ullo tempore evindicare non valeat, sed presens donacio atque tradicio in perpetuum firma stabilisque permaneat cum stipulacione subnixa.

Actum publice Colonia civitate coram venerabili Herimanno archiepiscopo omnique clero ac populo anno ab incarnacione domini DCCCXCVIIII, indictione prima, III idus aprilis perfectumque Trutmunia a supradictis viris filiis Vuichburge II idus maii coram Adalberto preposito de sancto Gereone et Rattario, Ratbaldo, Landolfo presbiteris de eodem monasterio omnique plebe anno decimo regnante Arnulfo victoriosissimo rege feliciter. Vuicburge filiorumque suorum supradictorum Uuiheburg cartam fieri et firmari rogaverunt. Signum Herimanni archiepiscopi. Signum Eigilberti episcopi. Signum Reginoldi vicedomini. Signum Alabrandi. Signum Huperti. Signum Herris. Signum Rudtgeri. Signum Liatmari. Signum Suodilrici. Signum Hildiuuardi. Signum Uuinemari. Signum Uuadiconis. Signum Aluadolfi. Signum Odolfi. Signum Uuinchardi. Signum Brunheris. Signum Uuluirici.

In dei nomine ego Adolfus.