Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Bruno aecclesiarum Christi famulus. Noverint quique precioso sanguine Christi redempti et inter membra aecclesiae suae sanctae connumerati, quod nos per quorundam fidelium nostrorum interventum simul et venerabilis abbatissae Beretsuithae monitum experientes sanctimoniales de monasterio sanctae Ceciliae, quod cognominatur vetus, infra muros metropolis Colon[ie] c[on]st[ruc]tum religioni divinae subservientes minus sufficienter de sustentaculo victus corporalis habuisse quantul[am]cumq[ue maio]ris sufficienti portionem ipsis attribuentes delegavimus perpetualiter possidendam, sicut per hoc testamentum et memorialis scripti decretum continetur, quatenus in dei laudibus exercitiores et nostri oratione acriores deo adiuvante subsistere valeant. Primum igitur ista sunt, quae suo loco distincta ex nostrae beneficientiae largitate censuimus prefatas sanctimoniales iure proprietario possidere perpetuo, hoc est in pago Gilegoui. in comitatu Godefridi comitis in villa vel marca Stumbele curtem dominicatam cum XLVI mansis, aecclesiam cum omni addecimata sibi utilitate, mancipiis, silvis, pascuisd et omnibus appendiciis. Simili modo in villa Gegina curtem cum aecclesia et sibi attitulata decimatione ac mansa XIIII, molendinum, quatuor partes pratorum; in villa Bruoche mansum I <et aecclesiam> , in Berge mansa II, in Uluesheim mansum I et dimidium, in Gunteresthorp mansum I et dimidium, in Sintere mansum I, in B[udic]h[un] forestes II, mansum I et dimidium, inter Langel […] iurnales, iuxta muros civitatis Col[oniae mansum I), in villa Rumenthorp mansum I et forestem I, in Palmeresthorp mansum I et dimidium, in pago autem Engiresgensi in villa Hedenesthorp aecclesiam I cum sibi attitulata decimatione. Simili modo in villa vel marca Rensi[a] arpennas II. Tria etiam territoria prope claustrum eiusdem monasterii iacentia isdem monialibus confero. Mancipia etiam quaedam, ut predicta abbatissa Beretsuit a nobis postulavit, usui eorum remitto, quorum haec sunt nomina: Uuinizo, Ekio, Germar, Engizo, Huno, Uuinizo, Egizo, Egila, Radaca, Aluaca, Liupa, Athaliu. Abbatissam etiam ibidem illarum electione prefecimus ea videlicet ratione, quo post nos vel alium, qui ibidem preesse videbitur, omne collegium ad eam respitiat, eius gubernationi obaediat et quicquid rerum habuerint ab antecessoribus nostris datum vel a nobis auctum ipsa ad utilitatem caeteris sua providentia conferat. Sed quia in ipso coenobio numerum illarum, quae vitam virtutis ducunt, habemus, nec defectus, nisi neglegentia provisoris sit, umquam esse poterit, ratum duximus et firmum esse in perpetuum volumus, quo inter ipsas sit electio illius, quam sibi preesse maluerint, ne si aliunde eligatur vitae regularis unitas dissimilitudine vivendi in discidium ruat.

Actum publice in predicta aecclesia in sollempni nocte natalis domini, quod est VIII kal. ian., cum ibi agitur statio, anno incarnationis domini DCCCCLXII, indictione V, Ottone imperatore augusto XXVII anno regnante, domno Brunone archiepiscopo Coloniensi sedi presidente anno XI.

Signum Folcmari, Uuerini, Thiedrici, Franconis, Erenboldi, Reginhardi, Duodonis, Altbratti, Berengeri clericorum. Asstabant et laici testes Sigibodo, Gerhart, Regilo, Hunichin, Sigizo, Egino, Bernart, Thietbrat, Immo, Thiedrich, Gozichin, Uuacichin, Eilger, Hunger, Folcolt, Bencichin, Richizo, Heriger, Hartger, Cristian . Egou Bruno dei gratia archiepiscopus hanc cartam a Meginhero cancellario scriptam manu propria sigillo impresso confirmavi. Si quis pretitulatam traditionem infringere vel minuere conatur, iram dei omnipotentis odiumque omnium sanctorum et perpetuum anathema incidat, tamen regi celorum prohibente sancteque dei ecclesie rectoribus, cunctis etiam recte credentibus, maxime quidem meis successoribus perficere ullo modo nequeat.