Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Beatus Cunibertus instituit XII elemosinarios in hospitali iuxta sanctum Lvpvm, quibus haec ex parte archiepiscopi sunt donanda.

Ex curti Hassilo unicuique IIII modios siliginis et dimidium, tandundem avenae III metretas et dimidiam inter [triticum et] pisam.

Ex Bladisheim II modios siliginis et dimidium, tandundem avenae II metretas et dimidiam inter triticum et pisam.

Ex Cvzide III modios siliginis et tandundem avenae, III metretas inter triticum et pisam.

Ex Geilinrode unicuique modium siliginis, I avenae, I metretam inter triticum et pisam.

Ex Thorneslare tandundem ut de Geilinrode per omnia.

De domo carnium episcopi XIII porcos, quibus reficiantur pauperes predicti in plenis festorum officiis, quibus illi debent interesse in templo beati Petri. De cellario eius VIII amas et dimidiam vini, unde IIII sextarii in unoquoque die pleni officii dividantur. De predicta domo carnium VII bachones sic dividendi, ut dentur III in IIII diebus natalis domini, I in epiphania, III in introitu quadragesimae.

De tractu Zunizo XIII pisces lehse dantur in festivitate sancti Thome vel pro unoquoque VI denarii. De manso quodam VIIII solidi dantur, ad calcios III et VI ad ligna emenda. Curtilia circa hospitale sita solvunt II solidos et IIII denarios in festivitate sancti Martini. Tunc, si non dederint, archiepiscopo vadimoniabunt LX solidos. Hii sepient ortum hosspitalis.

Cum moritur archiepiscopus, vigilabunt predicti XII elemosinarii, quamdiu est insepultus, ponentes iuxta feretrum eius candelam VI talentorum. Et dabitur eis cottidie dimidius modius panis, dimidius bacho, dimidia ama cervisiae et ita dabitur eis in singulis anniversariis illius, quos successor illius celebrabit. Eius capellarius, magister scilicet hosspitalis, memorati, ipsum hosspitale reedificabit, cum veterascit; caldarium et dolium dabit.

De curti, que est in villa sancti Gereonis, ad elemosinas episcopi fratribus in hospitali sancti Lupi XVI solidi et III denarii quolibet anno dabuntur.