Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Tenor privilegii bonorum predictorum.

Tradidit Engela nobilis femina in Brabancia sancto Petro in Colonia allodium Lewa dictum in longitudine habens septem miliaria et unum in altitudine cum ecclesia matre, que habet novem filias, et terra salaricia et omni utilitate, qua ipsa ante dictum possedit allodium in tempore Hildibaldi Coloniensis archiepiscopi. Dedit quoque utriusque sexus mancipia eo iure, quo ipsi servierunt, ut de manso solverentur quinque solidi, modius avene, pro redemptione lignorum gallina una, ova septem et, si divisus sit mansus duobus, uterque tria ova debeat et dimidium et octo carratas virgarum ad sepes faciendas circa sata domini. Duas angarias debent; in angaria, si triticum est, IIII modios portant, si siligo est, quinque, si avena, sex, usque pontem Senne in Brosele, qui appellatur sancte Othele, mensuratos eadem mensura, qua ipsi avenam solvunt, et de ponte sublevatur asser unus, ut per pontem grana transfundantur in navim. Si vero arat in terra salaricia, non solvit nisi XXX denarios. Arat autem is, qui Servit novem dies, tres in autumpno, tres in vere, tres in estate, et si ita non servit, debet metere unum diem et arare unum diem, ita ut habeat panem et cervisiam ad sufficienciam; quod si non datur panis et cervisia, non serviat priusquam restauretur. Et si expedicio fiat in Italiam cum rege, dominus accipiat de quolibet manso XII denarios; si non vadat, nichil accipiat. Sunt ibi septem mansi qui appellantur serviles, qui hoc idem debent quod ceteri et preter id pro molaribus irenamur accipientes ex parte domini victum et, si expedicio fiat, bovem unum et stimulum et hominem, quem dominus debet vestire, si opus habet. Bos adducetur ad iudices, ut ipsorum iudicio recompensetur rustico, si moriatur in via. Solivagi, qui ex parte domini terram non habent, solvunt de capite suo, vir duos denarios, femina unum inter natalem et epiphaniam. Tria placita debent adire in anno; nisi pugnam faciant aut furta aut predas agant, nullum placitum adibunt nisi tria. Est ibi silva communis, que vocatur Sonia, in qua, postquam transitur rivulus Tornepe, cedant homines sancti Petri ad usum suum qualecumque velint lignum, et si glandes ibidem fiant, nullum tributum dent pro redempcione glandium. In silva domini, que singularis est, ius habent cedendi omne lignum preter quercum et fagum, et si glandes plene nascantur, secundum sentenciam iudicum dent redditum de glandibus, si non plene, nichil dent, sed utantur glandibus ut pastu pecorum. Si quis hanc legem tradicionis et constitucionis ad misericordiam prefate familie infringat, odium dei et omnium sanctorum habeat et cum Juda Scarioth porcionem accipiat.