Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Liudolfus divina disponente clementia archipresul. Noverit tam presens fidelium industria quam et posteritas futura, qualiter religiosa dei gratia et venerabilis domna Mahtilda villam, quae vocatur Aschebahc, cum omnibus appendiciis et utensilibus suis acquisitis sive acquirendis sanctae Treuerensi aecclesiae pleno legitimoque iure delegavit postulans, ut et nos caritativa vicissitudinis repensione aecclesiam sancti Florini subscriptis decimationibus Hana, Hiensceit, Mannechenroht, Agerin locupletare velimus. Cuius peticioni facile obsequentes inprimis divinae pietatis respectu, dehinc etiam domne M. interventu decimationes, quas supradiximus canonica lege nostro iuri addictas, huic aecclesiae fratribusque ibi collectis largimur ea tamen conditione, ut, quae communi fidelium nostrorum cura atque consilio statuimus, aut plena utrobique fide serventur aut corrupto constitutionis nostrae pacto salvo atque incolomi iure redeant in sua. Et ut hoc votum sive sententia recte procedat et sine offensionis molestia maneat, cartam hanc ad probationem atque argurnentum rei conscribi iussimus scriptamque sigilli nostri inpressione signavimus.