Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auctoritas ecclesiastica patenter admonet insuper et regia potestas quemlibet fidelium de transitoriis rebus sibi mansionem nancisci in celestibus iuxta quod ipse fatetur dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula. Quapropter ego Rihdahc hec dei misericordia precogitans quedam mee proprietatis mancipia ob anime remedium et ob eorundem mancipiorum famulatum ab omni iugo mee meorumque servitutis posterorum absolvo et ad monasterium sancte Marie condonabo infra Confluentie castellum penes Moselle ripam eius nomine constructum eo videlicet tenore, ut eadem iam sepius prescripta mancipia hisque nominibus presignata Hericha cum duobus filiis, Ruodingo et Liutherio tribus nec non filiabus Meina, Helpin, Wendilburc et omnis posteritas illorum annuatim assumptione sancte Marie duas cere denaradas persolvant. Habeant autem portas apertas exeundi et redeundi quocumque voluerint salvo permanente censu. Si autem, quod minime credo, meorum quisnam heredum hanc libertatis cartulam infringere voluerit, auri libras decem ad fiscum regis persolvat et eiusdem monasterii confratribus emendando legaliter restituat. Si vero voluntarie neglexerit, dei omnipotentis iram et eius genitricis incurrat. Et ut hec carta stabilis et fixa permaneat, manu propria corroboravi manibusque fidelium nominatim subnotatorum corroborandum tradidi.

Signum domni Ottonis Liutolfi filii. Signum Thietmari comitis et eiusdem monasterii advocati. Signum Ruodoerici. Signum Warmundi. Signum Walbrehdi cornitis. Signum Uualteri. Signum Rihdagi. Signum Herimanni. Signum Uolberti. Signum Abbonis. Signum Duodonis. Signum Rahonis. Signum Hetti. Signum Dancolfi.

Wuluingus eiusdem monasterii provisor indignus hanc fieri iussit cartulam valde benignus.