Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus dei omnipotentis annuente clementia Treuerensium praesul venerabilissimus. Notum esse volumus cunctisc sanctae dei ecclesiae fidelibus scilicet tam praesentibus quam et futuris quandam in Humbacensis castelli suburbio ecclesiam ligneo constructam fundamento Ruotbertum nostrum praecessorem ducis Herimanni petitionibus sanctorum Petri apostolorum principis ac Georgii beati martiris nomine consecrasse atque omnem circumquaque decimationem eius subditam dominatui praetitulasse sicque pro eius animae remedio dei genetricis sub nomine dedicato cuidam monasterio Confluentie sito multorum Christi fidelium testimonio comprobante condonasse, quatinus fratres eidem loco deservientes dominum perhenniter mererentur exorasse. Postmodum vero non longo temporum curriculo praetereunte Willimannum eiusdem monasterii praevisorem praescriptam iam sepius ecclesiam lapideo fundamine renovasse ac nostrae paternitatis iuvamine unacum totius canonicalis catervae interventu humiliter invocando rogasse sibi sub eorundem honore sanctorum, quium est prius consecrata, videlicet Petri apostoli almique Georgii martiris dedicasse nec non priori veraciter terminatione decimasse sub talique annotata inferius titulatione cunctorum in praesentia paroechianorum recitari mandasse, ne in perpetuum quisquam emulorum hanc terminationis cartulam manu propria fidelium simulque clericorum laicorumve consensu corroboratam et nostro consignatam sigillo quiret violasse. Ex fluvio Anarae, qua praedium incipit ducis Herimanni, sursuma usque in Anarae gesprinc et inde usque in minorem Anaram et per minorem Anaram deorsum, sicut se dividunt praedia praefati ducis atque Cuonradic comitis, nec non quicquid idem dux vel eius famuli in confinio Brencedae videntur usque in Clingenebach possidere et Clingenebach sursum usque in eius ursprinc, de Clingenebach autem usque in Diofbach, veluti se dividit Herimani praedium, et inde usque in Anaram et inde sursum usque Adellonis praedium eiusque possessorum et inter adiacentia Astinae praedia usque in fontem Diofbach vocitatum et inde usque in Loganam ac Logana deorsum usque in eius concursum et Anarae et Anaram sursum usque in rivum Thyeza et sursum usque in eius ursprinc et inde per Bernhardesroth super Ruzenbach et inde in Madalbergostraza in Cůnesbach et hinc deorsum usque in Ouuuza indeque deorsum, qua se secernunt confinia Ouminci Herimannique praedium usque in Fachbach et inde sursumusque in eius ursprinc et inde in Uuericoz usque in Malandram, inde autem deorsum usque ad sanctam quercum et inde usque in Uerrebache gespringon et inde in Brahisa hincque deorsum in Detenesbuira et inde sursum usque Saltresstrazza et inde usque in Seinam et Seina sursum usque in terminationem Helperici atque super in ipsam scriptam Anaram, et quicquid praenominatus praedii dux in Hana comprobatur habere. Si quis autem ex his quiddam, quod absit, ambit contradicendo per quodlibet auferre ingenium, sit anathema maranatha. Amen.

(S.)

Id. febr. dedicatum est hoc templum in honore sancti Petri apostoli ab Heinrico venerabili Trevirorum archiepiscopo.

Hi sunt huius cartulae testes: Druduinuss, Hernbertus comes palatinus, Waldbertus, Hernvstvs, Cuntrammus, Adalbertus, Salego, Giso, Vuerinhervsu, Arnulfus, Huokov, Engilricus, Anno, Fulbertus, Gerricvs, Folcnandvs, Godebertvs, Liubertus, Hegizo, Vodo, Albericus, Roingvs, Nizo, Hezzo, Egibertus, Ruodbertus, Reginbaldvs, Adalgaudvs, Liudericus, Ratboldvs, Vuerinherus.