Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) Qui debitum sibi nexum relaxat servitium, mercedem sibi apud deum in futuro confidat. Ideoque ego in dei nomine Eueruuin una cum duabus sororibus meis Lantsuuinda abbatissa et Adalburga pro remedio animarurn nostrarum et parentum nostrorum seu pro aeterna retributione a iugo servitutis de servitio publico haec mancipia utriusque sexus nostri iuris nostraeque proprietatis ingenua relaxamus, sicuti per hanc absolutionis epistolam a die presente visi sumus fecisse, et haec nomina eorum: Salafrid cum uxore et filiis suis, filiae quoque Odakaris, Vualtbirin et Alflint, Vuendilgart eiusque filia Frithauuar, Brantrud eiusque filiae II Ratburg et Hilidiburg, Frithuuui cum filiis suis, Bertheid cum filiis suis, Meginhilt, Gozsuuint cum filiis suis, Meginburg cum filiis suis, Rimburg cum filiis suis, Marcsuuid cum filiis suis; ea utique ratione, ut ab hac die nulli quippiam debeant servitutis praeter tantum duas deneratas cere unusquisque illorum ad aecclesiam sancti Ypoliti, quae est in Gerichesheim, in festivitate ipsius ad luminaria persolvant. Sintque sub mundaburde ipsius aecclesiae vel sub ala pontificis, qui Coloniensis aecclesiae regimen tenere videtur ipsiusque abbatissiae dominio mancipentur, quae locum illum tunc temporis regere videtur. Peculiare vero, si habuerint aut postea elaborare potuerint, sibi teneant, possideant suisque posteris iure hereditario possidendum derelinquant excepto capitali, quodcumque est aut in peccude aut in alia qualibet re, quod tunc optimum invenitur apud unumquemque, quando eius finis appropinquat, quod deferatur ad aecclesiam pro nostra et etiam sua, quicumque est aut vir aut mulier, elemosina. Si quis vero, quod minime fieri credimus, si nos ipsi, quod absit, a nobis omnibusque posteris nostris seu quelibet ulla opposita aut aliunde veniens persona, quae contra hanc ingenuitatis cartam venire aut eam infringere vel emutare voluerid, inprimis iram dei omnipotentis eiusque genitricis et sancti Ypoliti martiris incurrat et insuper una distringente regia censura auri libras V, argenti pondera X coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens ingenuitatis carta firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa.

Actum publice in Iherichesheim anno Luthuuuici regis VI, temporibus Herimanni archiepiscopi et Lantsuuindae abbatissae in dei nomine feliciter.

Signum Eueruuini et Lantsuuindae abbatissae et Adalburgae, qui hanc ingenuitatis cartam fieri et firmari rogaverunt. Signum Vŏlfridi. Signum Hathageris. Signum Ruŏtberti. Signum Ruŏthardi. Signum Heionis. Signum Herimanni. Signum Vuanboldi. Signum Ruŏtuuicic.

Ad vicem Heriradi ego in dei nomine Ruŏtbraht hanc cartam ingenuitatis scripsi et subscripsi.