Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) Trinae unitatis et individue trinitatis gratia monarchiam imperatorum feliciter gubernante Lutheuvigo imperatore augusto et sanctae aecclesiae dei Coloniensi fideliter presidente Uvilliberto archiepyscopo Regenbierg indigna Christi famula et militis Gerici filia pro spe et requie futurae beatae vitae ea, quae ad me hereditario iure pervenerunt, iura mancipiorum, predia et aecclesias quasdam ad caenobium patrio nutu ac sumptu in Gerichesheim pro remidio caelestis patriae constructum et a venerabili supradicto archiepyscopo dedicatum tradidi atque sub testimonio et auxilio archicancellarii Everhardi nec non archicapellani Loitberti atque advocati huius prescriti loci Hatheboldi patruelis nostri sub auctoritate regali et pontificali concedens firmavi. Notum autem facere cupimus tam presentibus quam futura aetate advenientibus, quod iussu et rogatu genitoris nostri Gerici lege perpetua predia nostra sanctismonialibus ibidem deo servientibus et arrabonam, quae sita est in Linchesce, cum universis decimationibus ad vinum iugiter propinandum eisdem monialibus stabiliter confirmamus. Ecclesiam vero, quae habita est in Mietherge, ad album panem sororum nostrarum constituimus et coram omnibus fimamus. Basilicam autem, quae est in Sunnebrunno, cum universa decimatione ad panem siligineum, carnem et caseum eadem lege confirmando stabilimus. At vero aecclesiae, quae est in Minthert, decimationis utilitatem ad nos pertinentem ad quadragesimale mandatum et ad panis, carnis caseique usum promittendo constituimus. Aecclesiam quippe Pirnam cum dimidia parte decimationis mihimetipsi previdens separo, aliam autem dimidiam sororibus nostris ad meliorem cervisiam et ad panem nigrum stabiliter derelinquo. Si quid autem, quod absit, nostris aut sequentium temporibus his aecclesiis pastorum ruina adversi acciderit, hoc firmiter imperamus ac stabiliter firmamus predictum dominorum auctoritate et imperio nec mihi nec ulli sequenti abbatissae ab his predictis basilicis et prediis ex me et parentibus meis traditis ac sanctismonialibus ad prebendam constitutis liceat transmutare, donare vel cuiquam prestare, nisi beati Ypoliti martiris Christi monasterii prepositae et decanae imperio atque concordi sororum omnium prece et consilio. Huius quidem racionis seriem mihimetipsi primum laudabilem, cunctis vero sorobus acceptabilem litteris mox placuit coram archiepyscopo Uvilliberto nec non principibus quam multis clericis9 atque laicis ea lege denotari atque signari, ut si quis advocatus seu cenobii huius prelata superveniens eam infringere vel iura mancipiorum permutare voloerita, a presente archipresule Uvilliberto atque ab universo Coloniensi clero infelici damnatus anathemate vivens atque videns cum Dathan et Abiron et Juda traditore nequam descendat, ubi vermis immortalis mordet et flamma inextinguibilis ardet.