Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Alfridus dei disponente providentia Hildineshemensis aeclesiae antistes. Cum inter immensas dei patris miserationes, quibus hominum genus gratuita pietate relevare dignatur, praecipuae eam, qua constat consubstantialem et coaeternum eius filium pro nobis incarnatum et crucifixum fuisse, ad memoriam reducerem, circa me vero specialiter divitias bonitatis eius non sine admiratione perpenderem, qui me nullis exigentibus meritis de sordibus levatum sua gratia inter principes aecclesiae consedere et solium gloriae tenere facit, ne tantis eius beneficiis ingratus apparerem, quid retribuere domino pro omnibus, quae retribuit mihi, diu multumque mecum cogitare caepi. Tandem itaque ex divina, ut credo, inspiratione occurrit animo sanctissimam et semper virginem Mariam unicum ac singulare praesidium peccatorum post deum esse, cui si quid venerationis impenderem, id et deo fore gratum et animae meae eius patrocinantibus meritis arbitratus sum profuturum. Opitulante itaque dei gratia in praediolo meo, quod Astnide vocatur, in honore sanctae et individuae trinitatis consecratam sanctaeque semper virgini Mariae et sanctis martiribus Cosmae et Darniano dicatam aecclesiam ex his, quae deo donante possidebam, construxi, in qua ad immaculatum sacrificium sanctimoniae tam animae quam corporis deo in cordis et spiritus contritione offerendum sanctimonialium congregationem coadunans eique victus et vestitus necessaria providere, spiritualem quoque matrem, quae regulariter praesideat eidem, ex eadem praeficere curavi. Ne vero post mei excessum futuris saeculis de electione abbatissae dissensio oriatur, ex decreto papae Sergii et eius successoris Adriani sancitum est et eorum privilegiis confirmatum, ut nec praece ne praecio nec ullo omnino umquam modo alterius congregationis sanctimonialis supradictis sanctimonialibus praeponatur, sed quaecumque ex eisdem et in dei servitio potissima et in eiusdem aecclesiae rebus iustaea disponendis aptissima reperietur, haec ex communi omnium ibidem deo famulantium electione secundum dei timorem suis sororibus praeficiatur. Quod autem consuetudinarium ius tam supradictis sororibus quam clericis ibidem servientibus in administrandis suis rebus imposuerim et perpetualiter observandum velim, paucis absolvam. Possessiones aecclesiae traditas sive tradendas interiores et exteriores tam mobiles quam immobiles cum consilio deum timentium summa cum diligentia abbatissa procuret reditusque earum tam in sua quam in sororum aequabili distribuat utilitate id summopere cavens, utpote deo rationem redditura, ut de communibus earum rebus nec unam rninimam praebendam absque earum consilio utilitate alicui tradat, ne, quod absit, penuria familiaris rei urgente ruptis sanctimoniae- habenis liberius hac et illac absque dei timore vagentur. Si qua vero sanctimonialis ibidem habet propriam domum aut aliquod aedificium vel a se emptum vel dono sibi datum vel aliquas res undelibet iustae adquisitas, nihil omnino ex omnibus supradictis neque abbatissa neque aliquis ei auferat neque ullo modo auferendum suadata, sed eadem sanctimonialis libero arbitrio suam domum et cuncta, quae inibi possidet, sorori suae vel amico ad eandem aecclesiam pertinenti absque ullius contradictione, sive morti sit proxima sive vitae, quocumque modo voluerit tradat. Id ipsum vero clericis ibidem servientibus constituimus. Sie quis autem eorum aliquam aecclesiae possessionem abbatissa largiente susceperit, tali suscipiat conditione, ut post eius obitum eandem possessionem aecclesia absque ullius contradictione suscipiat, restitutis prius omnibus tam mobilibus quam immobilibus rebus, quae in illa esse videbantur ea die, qua ipse eam suscepit. Caetera vero, quae in eadem possessionee adipisci potuit, aut ipse vivens, prout voluerit, disponat aut aliquis amicorum eius post illius mortem pro salute animae eius distribuat. Constituimus etiam, ut nullus hominum vel advocatus aliquis aliquam iurisdictionem in civitate praenominata habeat excepta abbatissa Astidensi praeter truncatione manuum vel armorum proclamatione.

Anno incarnationis dominicae DCCCLXXVII sub piissimo rege Hlvdowico anno imperii eius XXXVI apud Coloniam civitatem V kalendarum octobrium in ipsa die dedicationis basilicae sancti Petri ego Altfridvs episcopus hoc privilegium coram domino Williberto praedictae civitatis archiepiscopo recitavi nec non et coram Livtberto Magontiacensi archiepiscopo et Bertolfo Treuerensi archiepiscopo et Berhardo Uirdunensi episcopo atque Thiederico Mimidonensi episcopo et Gerolfo Firdensi episcopo et Livthardo episcopo atque Hildigrimo Haluerstadensi episcopo et Holdolfo Mimigernafurdensi episcopo et Othilboldo Traiectensi episcopo et coram Eikbreto Osnabrucgensi episcopo nec non et coram aliis compluribus sacri ordinis viris, qui ob supradictae aecclesiae dedicationem convenerant. Perlecto itaque hoc privilegio in omnium supradictorum conspectu acclamantibus omnibus ita hanc constitutionem salubriter atque ordinabiliter institutam, ut non modo addi, verum etiam aliquid diminui dampnosum videretur, omnes unanimiter huius conscripta aliquo malo ingenio violatorem in perpetui anathematis foveam detrusimus universis mecum uno ore clamantibus: Ex auctoritate dei omnipotentis, patris et filii et spiritus sancti, et sanctorum apostolorum excommunicamus et anathematizamus omnes, qui sua praesumptione vel aliquo malo ingenio hanc constitutionem scienter violare praesumpserint, eos omnes et eorum consentaneos a consortio dei sequestramus, ita ut non habeant partem cum eo neque cum sanctis eius. Deleantur de libro dei et cum iustis eius non scribantur, obscurentur oculi eorum, ne videant, aures eorum nares sic obstruantur, ut non audiant neque olfaciants, gustus eorum et tactus inutiles fiant. Destruat eos deus et migrare faciat de tabernaculis eorum et evellat radicem eorum de terra viventium, veniat mors super illos et descendant in infernum viventes. Praevaleant super eos peccatores, et diabolus stet a dextris eorums et oratio eorum fiat in peccatum et dies eorum pauci. Mendicent et eiciantur de habitationibus suis et diripiant alieni labores eorum, clament ad dominum et non misereatur eorum, sed potius disperdat de terra memoriam eorumt, induantur perpetua confusione et reverentiat, sint inter omnes miseros miserrimi et inter perditos perditissimi. Induant hanc maledictionem sicut vestimentum et intret sicut aqua in interiora eorum et sicut oleum in ossibus eorum. Fiat eis sicut vestimentum quo operientur, et sicut zona qua praecingentur, et in die iudicii primi deputentur in ignem aeternum, ubi vermis eorum non moriatur et ignis eorum non extinguaturt, sed crucientur cum diabolo et angelis eius sine fine annuente domino nostro lesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.