Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei summi. Guntharius divina favente gratia Agrippinensis urbis episcopus filiis in Christo, ipso videlicet episcopo vel omnibus fratribus in coenobio beatorum martyrum Cassii et Florentii canonice institutionis norma degentibus, quod est in villa quae dicitur Basilica constructum. Dum et omnibus non habetur incognitum, sed pluribus manifestum, qualiter tu, Herigarius, res tuas proprias ad ecclesiam sanctorum martyrum iam praefatorum tradidisti atque delegasti, hoc est in pago Tustense in villa aut marca Meckedenheim, id est curtem dominicatum cum casa dominicata, cum caeteris aedificiis quae in ipso curte aedificata esse videntur, et inter pratis et terra aratoria iugerum quadraginta quatuor; de foraste vero in ipsa marca in duobus locis ad porcos quadraginta, et de waltmarca in Hoenspalde ad porcos centum; de vineis quoque in pago Aroense in villa Adingahouen arpennas II, et inter monte Gimiche et Pisnaim et Enezfeld arpennam tertium cum mancipiis decem his nominibus: Thietwin, Willoff, Liuolf, Radolff, Geuold, Froulind, Aluor, Bertrad, Rutbrad, item Froulind, ita tamen, ut ad praefatam ecclesiam proficiant in augmentis perpetualiter in dei nomine possidendum. Unde postea fuit petitio tua et nostra non negavit pietas, ut superscriptas res quas tradidisti seu et illud quod de rebus sanctorum martyrum saepedictorum in villa praedicta Meckedenheim de terra salaritia iugerum novem et curtem I, et in ipso pago in villa Tutehouen mansum I et in villa Euerestorp similiter mansum I, mancipia quoque his nominibus: Thiedolf et coniunx eius Ermelind cum filiis eorum et in Euerestorp coniunx Adalgozi cum filiis eius, de vineis vero in pago Aroense in Ludenesberge inter duobus locis arpennam, in ipso pago in Idingoven marca particulata I de vineis, in Unchaberhi marca particulas II, tibi vero omnibus diebus vitae tuae per beneficium nostrum praestare debuissemus, quod ita et fecimus ea vero ratione, ut nullum praeiudicium aut diminutio aliqua ex hoc nobis ecclesiae nostrae generare non debeat; tantum, ut diximus, sub usufructuario ordine hoc excolere debeas et censum exinde, id est de argento solidum I, annis singulis in festivitate sanctorum martyrum ad refectorium fratrum ibidem assistentium dare atque transsolvere facias. Et post tuum, quando quidem deus voluerit, discessum res superscriptas, proprium vel beneficium, cum omni emelioratu, quicquid addere vel amplificare potueris, ad iam dictam ecclesiam vel refectorium fratrum absque ulla retractatione valeant reverti. Et haec praestaria firma stabilisque pennaneat stipulatione subnixa.

Acta est autem in coenobio sanctorum martyrum praedictorum sub die kalend. iulii anno decimo quarto regnante domino Luthario rege.

Signum Guntarii episcopi, Hildwini abbatis, Rutgarii praepositi, Engilhardi, Salomonis, Hardwici presbyteri, Heriolfi.

Ego in dei nomine Gerfridus diaconus scripsi hanc chartam donationis.