Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ille bene possidet facultates in seculo, qui sibi de caduca vita praeparat regna coelestia. Ideoque nos in dei nomine Gerbertus et Othilfridus donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad ecclesiam sanctorum martirum Cassii et Florentii, quae est constructa in villa quae dicitur Basilica, ubi Guntarius archiepiscopus praeesse videtur atque Herigarius praepositus cum turba canonicorum deserviet, in elemosinam itaque Rembaldi comitis in pago Auelgaue in villa vel marca quae dicitur ad Pleisam superiorem, id est curtem cum casa et scuria etc. ea vero ratione, ut illi clerici, qui ibidem serviunt deo die ac nocte, ad illorum refectorium habeant etc.

Actum publice coram tumba sanctorum martyrum sub die V idus novembris anno V regnante Luthario rege.

Signum Gerberti et Othilfridi, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Signum Guntberti, Offoni, Rifarii, Bothololdi, Thiderici, Walcarii, Bernarii, Egiberti, Meinhardi.