Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cum fragilitati humanae vitae varii casus eveniunt, et licet unusquisque finem vitae suae ignoret, ita agi debeat, quasi omni hora se cogitet esse moriturum; quod si interveniente negligentia circa finem imparatus inventus fuerit, necesse est ut vel ultimo, dum adhuc potest, praeparet sibi remedium, ut possit evadere poenam perpetuam. Idcirco ego in dei nomine Heriger indignus actibus presbyter cogito tam pro dei timoris intuitu quam pro remedio animae meae vel parentum meorum vel fratrum meorum nec non sororis meae, ut nobis clemens dominus in die iudicii peccata nostra dimittere dignetur, dono seu et trado in pago Tustense in villa vel marca quae dicitur Meckedenheim curtilem salaritiam cum casa superposita, cum caeteris aedificiis ibidem consistentibus, ad ecclesiam sanctorum, ubi ipsi sancti martyres corpore requiescunt, quae est constructa in villa Basilica sanctorum sub honore Cassii et Florentii et ubi praeest Guntharius archiepiscopus Agrippinensis urbis; terram vero aratoriam quantum ibidem visus sum habere et de prato similiter, hoc est in summa iugerum quadraginta quatuor, de foraste vero in duobus locis ad saginandum porcos quadraginta, waltmarcam autem in Honespalde ad porcos centum; mancipia decem his nominibus: Thietwin, Willolh, Radolff, Rutbrad, Liuolff, Fraulint, Aluor, item Fraulint, Bertrad, Geuahild. Similiter dono in pago Aroense in villa Adalingohouo de vinea arpennas II, inter Gimiche et Pissanheim et Einezfelde arpennam tertium in ea vero ratione, ut illi clerici, qui illic sanctis martyribus deserviunt, ad illorum refectorium post obitum meum teneant atque possideant. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse quod absit aut ullus de heredibus meis contra hanc donationem venire aut eam infringere temptaverit, iram sanctae trinitatis incurrat et quod repetit nihil evendicet, sed praesens ista donatio firma permaneat stipulatione subnixa.

Actum publice in coenobio sanctorum Cassii et Florentii sub die kalend. iulii.

Signum Herigarii presbyteri, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Rutgarii presbyteri, Hotilgeri, Engillardi presbyteri, Williberti presbyteri, Liutberti presbyteri, Hartwici presbyteri, Salomonis, Gozbaldi, Ophoni, Gerberti, Egiberti, Otberti, Asberti, Sigibaldi, Otlandi, Gortberti, Heriberti, Waningi, Lutgarii.

Ego in dei nomine Gerfridus diaconus scripsi et subscripsi hanc donationem.