Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donatio Guntardi de Widefelde, eadem pagina.

Etc. Nos in dei nomine Guntardus et Albertus et Rutbaldus et Erkenbertus cogitamus tam pro dei timoris intuitu quam propter remedium animae Guthane, ut ei pius dominus de peccatis suis aliquid dimittere dignetur, donamus seu tradimus ad tumbam sanctorum martirum Cassii et Florentii vel ad illorum ecclesiam, quae est sita foras muro castro Bunnense, ubi Hilduinus archiepiscopus gratia dei atque sacri palatii capellanus abba esse videtur et ubi Theigenbertus choriepiscopus et praepositus esse videtur, hoc est in Witafelde vel ulla marca curtilem I cum casa etc. Ista omnia suprascripta donamus seu et tradimus a die praesenti ad ecclesiam praefatam, ut illi clerici, qui ibidem die noctuque deserviunt, ad illorum refectorium habeant atque possideant nullo contradicente. Si quis vero, quod minime fieri credimus, si nos ipsi aut ullus de haeredibus nostris vel aliquis ulla opposita vel extranea persona contra hanc cartam [venire] conaverit aut eam infrangere voluerit, imprimis iram sanctae trinitatis incurrat vel omnium sanctorum, insuper inferat ad partibus praedictae ecclesiae auri libras X, argenti pondo XX coactus exolvat etc.

Actum publice sub die idibus mai. anno VIII regnante rege Lůthario feliciter.