Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 260


Datierung: c. 1000

Traditio Paponis et Mahthildae.

Papo quidem urbis prefectus una cum coniuge sua Mahthilda tradidit super altare sancti dei adtlethae Emmerammi predium Gunduneshusa, quod fuit eidem Mahthildae de largitione matris eius Chunigundae contraditum ac testibus firmiter roboratum, hoc est hobas quatuor possessas cum parscalchis vel tributariis, qui inde tributa persoluunt, cum omnibus appenditiis earundem hobarum necnon et iacens querceteum (!) frugiferum nihilominus tradidit, ut supra memoratum est, sancto dei martyri Emmerammo et monachis in eodem monasterio pro remedio animarum videlicet Pabonis et Mahthildae ac fratris eius Perahtoldi. Et siquando finis presentis vitae euenerit, procul dubio tam Pabo quam et ipsa Mahthilda iuxta aecclesiam predicti sancti Emmerammi locum habeant sepulturae. Si vero hunc eundem locum Gunduneshusa, cuius supra fecimus mentionem, episcopus aut aliqua potens per sona de eorum communi vita inpostmodum demere et sibi in servitium usurpare temptaverit, supra dicta Mahthilda sive filii eius potestatiue hoc ipsum teneant suaeque absque dubio servituti conseruent et utantur. Et isti sunt testes: Ruotpreht, Richholf, Dagini, Walach, Geraheri, Wlfrich.