Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 259


Datierung: 966-1000

Traditio cuiusdam Geroldi nobilis.

Quidam etiam nobili de genere natus, Gerolt nomine, tradidit ad s. Emmerammum et in usum monachorum sui proprii iuris vineam, quam habere dinoscebatur in Pauzana valle, que linqua teutisca Pozana numcupatur et tamen non statim dimisit, sed ut hanc sine dubio usque ad finem presentis vitae in usum fructuarium habeat, et siquid interim augere sive comparare valeat ad eandem vineam, post obitum sui absque ullius contradictione in predicti sancti et monachorum vertatur obsequium. Si vero idem Gerolt suadente et cooperante gratia diuina ante finem presentis vitae desiderio superni luminis illustratus habitum monasticae conuersationis iuxta regulam sancti Benedicti susceperit, predictam vineam ex integro statim dimittat, ut supra dictum est, ad communem vitam, ut et ipse annonam et communionem habeat sicut ceteri. Hanc conditionem accepit Ramuoldus abbas et advocatus Maganus presentibus fratribus et testibus, quorum nomina sunt Maganus, Erchanfrid, Lantpero, Vuerinhart, Tuto, Engilpolt, Gerholt, Albrih, Vuilliport, Amalger, Vualtheri. Trad[itionis] testes Geroldi.