Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 258


Datierung: 996-1000

Traditio Pernherii et uxoris eius Himildrudae.

Pernheri vero de Vcchinpiunt pariter cum uxore sua Himildruda tradidit super altare s. Emmerammi in servitium monachorum vineam unam in loco Ascahauuinchil cum omnibus ad eandem vineam iuste pertinentibus, hoc est agris, pratis et curtilibus, sicuti iam eis in usum et servitium habuerunt ea tamen ratione, ut quando tempus eorum migrationis aduenisset, certam iuxta basilicam sancti patronis (!) nostri Emmerammi sepulturam haberent. Hanc quoque traditionem accepit Ramuoldus abbas et Maganus advocatus praesentibus fratribus ac testibus. Et isti sunt testes Ruodpreht, Timo, Rihholt, Adalo.