Datierung: c. 996-1000
Ut plerumque viros bonae voluntatis in seculo degentes cuncta quae uidebantur possidere, pro retributione celestis premii nouimus derelinquere et ad sanctam conuersationem cum tota intentione festinare ita etiam quidam Timo de nobilibus parentibus natus post omnia sua bona derelicta postque ensem in altari iam positum tradidit pariter cum sua familiari domestica Ruodheida ad s. Emmerammum et ad servitium monachorum in loco Menmindorf nuncupato tam illam partem eidem Rotheidae ab eo in dotem contraditam, quam etiam partem sibimet ipsi reseruatam cum totis usibus in nemore Cheskinga iuste habitis, hoc est ad eandem proprietatem absque censu lignorum copiis, foeni etiam sectionibus ac porcorum inibi nutritorum saginis, nec non et seruum unum nomine Managolt, cum curtilibus et omnibus ad hoc rite pertinentibus ea tamen firmitatis ratione, ut iam dicta Ruodheida ex integro hoc habeat et utatur, quamdiu uiuat, et post obitum illius redigatur in ius et potestatem s. Emmerammi et, ut dictum est, ad servitium monachorum. Hoc quoque Maganus advocatus accepit in presentia fratrum et testium, et isti sunt testes Rudpreht comes, Marahwart, Hadamar, Heinrich, Petto, Ratpot, Gestiliup, Otmar, Eccho, Megingoz, Tagini, Oto, Rihholt.