Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 256


Datierung: 996

Traditio Paponis comitis.

Papo etenim urbis prefectus, offerens Liutolfum filium suum in coenobium s. Emmerammi et fraternam salariam in presentia abbatis Ramuoldi et fratrum seu etiam testium, ut semper sub regula sancti Benedicti deo donante stabilis permaneret. Et non post longum tempus iterum idem Papo comes iam paratus Romam tendere, conuocatis tam abbate quam et ceteris fratribus tradidit super altare prefati sancti Emmerammi in silva communi Norduuald nuncupata tale predium silvaticum, quale ipse cum suis sequacibus contra suam proprietatem Steuiningam prospiciens circueundo sibi in proprium ad eundem locum Steuiningam captiuauerat, cum uno tantummodo Vuandalico colono institutum, quod etiam situm est inter riuum Franchinpah·et montem vulgari vocabulo Jugo nominatum. Hanc quoque traditionem accepit prenotatus abbas Ramuoldus et advocatus Maganus. Et isti sunt testes Rudpreht comes, Richpolt, Erchanpreht, Engilmar, Rudpreht, Arripo, Lantpero, Adalo etc.