Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 255


Datierung: c. 955

Traditio Hadamari et Rodperti priu[igni] eius.

Hadamar vero de Leichilinga et priuignus eius nomine Ruodpreht offerendo alium filiastrum suum ad regulam s. Benedicti nomine Chadalhoh, insimul tradiderunt ad servitium monachorum s. Emmerammi hobam I in looo Messilinga dicto in pago Ysanahcouue in comitatu Eparhardi comitis, quod situm est loco episcopali Mulidorf et si plena hoba in mensura non esset, aliis in rebus restituendum, mancipia quoque quatuor, quorum nomina sunt Hezo, Hasapurc cum duobus filiis suis Et isti sunt testes Jagob, Ogo, Arripo, item Arripo, Oto, Atto, Salaman, Sizo.