Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 254


Datierung: c.995

Renouatio et augmentatio Perahtae et filii eius

Post obiturn vero Sigihardi monachi, cuius supra mentionem fecimus, iterum veniens eadem Perahta cum eodem filio suo Vuerinherio ante altare s. Emmerarnmi pari et communi sermone tradiderunt ad servitiurn monachorum inibi manentiurn omne quod proprium habere uidebantur in loco Haganpuoh, tam hoc quod in priori traditione dederunt, quam quod non datum remanebat, nihil extra dimittentes, quin totum ex integro donarent cum curtilibus, agris, pratis, pascuis, cultis et incultis, quesitis et inquirendis, mancipiis X ita nominatis, ut supra. lnsuper etiam citra flumen Isurae in loco Odalhartesperc nuncupato tradiderunt hobas V simili firmitate ac prouidentia, sicuti in anteriori traditione fecerunt, cum omnibus appenditiis ad easdem hobas rite prospicientibus necnon cum totidem mancipiis, ut supra, quorurn nomina sunt . . . . Hanc etenim traditionem accepit Ramuoldus abbas et Maganus advocatus in presentia fratrum et testium. Et si illud ad Odalhartesperc ullus hominurn ab eis auferre sibique in proprium conaretur habere, predictus W. si non posset idipsum ad eorum usum stabilire, alio in loco de suis rebus equali mensura restaurare non dubitaret Et isti sunt testes per aures tracti Erchanpreht, Heinricus, Wirunt, Sigihard, Rahauuin, lsanpero, Ruotpreht.