Datierung: c. 995
Quaedam enim nobilis femina nomine Perehta una cum filio suo Vuerinherio tradidit super altare s. Emmerammi partem suae proprietatis pro stipe ac diligenti cura sui senioris Sigihardi quondam comitis: in loco Haganpuoh hobas IIII et ad Hedinpah hobam I cum mancipiis X ita nominatis Wicram, item Wicram, Gunzo, Engilscalc, Willifro, Reginheri, Dioza, Dauid, Gotani, Adal... , in manum videlicet Ramuoldi et advocati nomine Maganus, eo tamen tenore ut hoc idem fratribus inibi conuersantibus procul dubio stabili firmitate deserviat, et si aliqua deinceps potens persona de illorurn communi prebenda conatur illud auferre seu quocumque modo inde fraudem vel incornmoditatem machinare satagerit, proximus heres eiusdern Perahtae sive Uuerinherii filii sui potestatem habeat cum tribus tantummodo argenteis de altari s. Emmerammi redimere et suis usibus reseruare. Et isti sunt testes Vvirunt, Maganus, Gepolf, Aaron, Sigihart, item Sigihart, Ludolf, Erchanfrid, Cundachar, Lantpero, Irinfrid, Gerhoh.