Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 209


Datierung: 975-980

a] TRADITIO GOZPERTI AD HUC CANONICI 1

lsdem vero nobilis Gozpertus una cum manu fratris et advocati sui Vualdchuon nominati, priusquam monachus fieret, tradidit Christi martyri Emmerammo et usui fratrum in loco Ezzinga prope fluuium Alchmona hobam I cum omnibus utilitatibus ad eandem hobam rite attinentibus, idest curtilibus, piscationibus, marca silvae, sagina, aquis aquarumve decursibus, pascuis, exitibus et reditibus, mancipiis quoque V ita nominatis Liohtuni cum uxore Vvirdiga eorumque filiis Heriprant, Perahtrat, Vuolapurc; eo tamen tenore, ut quamdiu prefatus Gozpertus uiuat, sine censu fratribus deserviant, post obitum autem eius tam ipsi quam sequens posteritas eorum singuli quotannis persoluant ad altare s. Emmerammi denarios V sive totidem denariorum caere precium. Et isti sunt testes Dietrih, Puolo, Gotapold, Purchart, Diethart, Amalpreht, Altman, item Altman.